Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

nam si exhibitam Neronis imperatoris sui spectaculis inflammationem recenseam, procul dubio nulla conparatione aequiperabitur secundum id, quod excitauerat lasciuia principis, hoc, quod nunc intulit ira uictoris.

neque nero Gallorum meminisse in huiusmodi conlatione debeo, qui continuo paene anni spatio incensae euersaeque Vrbis adtritos cineres possederunt.

et ne quisquam forte dubitaret ad correptionem superbae lasciuae et blasphemae ciuitatis hostibus fuisse permissum, eodem tempore clarissima Vrbis loca fulminibus diruta sunt, quae inflammari ab hostibus nequiuerunt..

Anno itaque ab Vrbe condita MCLXIIII inruptio Vrbis per Alaricum facta est: cuius rei quamuis recens memoria sit, tamen si quis ipsius populi Romani et multitudinem uideat et uocem audiat, nihil factum, sicut etiam ipsi fatentur, [*]( AVCTORES § 15 septingentesimo cf. 6, 14 § 5 § 17 continuo — spatio cf. 2, 19 § 13 § 18 cłarissima sqq. cf. 2, 19 § 15 cap. 40 § 1 MCLXIIII cf. 2, 3 § 3 ) [*]( EXPILAТORES 14 Anno — 15 facta est expressit Paulus 312, 25 — 27 14 Anno — MCLXIIII compilauit Beda De temp. rat. ad a. 4376 p. 916, 21 Giles, idemque adhibuit Hist. eccl. 1, 11 med. 14 inruptio — 15 facta est adhibuit Beda Hist. eccl. 1, 11 ) [*]( 1 incendium D 2 quanto D || septingentensimo P 3 suis P et a. ras. B 4 nullae (ae ex a m. coacua) B 5 conparationi (on m õ* mut. al. m.) B 6 nnc Pa || intulerit h cõtulit Z1 7 qui (i 8. s. m. 1) D 8 continui D || pane (a in e m. coacua) B || attritos W 9 cineris D 10 correptionem (ti in ras. m. 1) P || snperbiae et misere ciuitatis V n lasciuae] post ras. PR lasciuiae D et a. ras. PR, c || blasphemae] D blasfem*ae (er. i) P blasphem*ae (er. i) R || hoc hostibus H 12 fulminibus (ful statim ex flu) D || diruta] RDGN1, WX2 (ς) βυ; dirupta PO diarupta V 14 itaque om. D || I. CLXIIII PB millissimo *** centisumo sexagesimo quarto (prima 0 in ras. m. 1) D 16 alaricum] G WX2 υ halaricum PRD allarichum N1 16 tamen] tam h (temere natum ex tñ editionis s) || multudinem P, )

549
arbitrabitur, nisi aliquantis adhuc existentibus ex inoendio ruinis\' forte doceatur.