Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

conterritum diuinitus Radagaisum in Faesulanos montes cogit eiusque — secundum eos qui parcissime referunt — ducenta milia hominum inopum consilii et cibi in arido et aspero montis iugo, urguente undique timore concludit agminaque, quibus dudum angusta uidebatur Italia, latendi spe in unum ac paruum uerticem trudit. quid multis morer ?

non disposita in bellum acies fuit, non furor timorque incerta pugnae praetulit, hon caedes acta, non sanguis effusus est, non postremo - quod felicitatis loco deputari solet — damna pugnae euentu compensata uictoriae : edentibus bibentibus ludentibusque nostris tanti illi tamque immanes hostes esurientes sitientes languentesque confecti sunt.

parum hoc est, nisi captum et subiugatum sciant, quem timuere Romani, illumque idololatram 15 suum, cuius sacrificia se magis pertimescere quam arma fingebant, sine proelio uictum ac uinctum sub iugo catenisque despiciant. igitur rex Radagaisus solus spem fugae sumens [*]( AVCTORES § 18 qui parcissime referunt] cf. § 4; at Augustinus l. c.: multo amplius quam centum milium ) [*]( EXPILAТORES 1 conterritum — p. 542, 2 interfectus est adhibuit Isidorus Hist. Goth. 14 12 esurientes —13 confecti expressit Pau- lus 811, 18 sq. 17 rex - p. 542, 2 interfectus est excerpsit Paulus 811, 19 - 21 ) [*]( 1 ac] PBD (c statim s, s. in D) et v 2 diuitus (ni statim a. s.) D || radagaisum] DG ragadaisum PB || in feBula in fesu|lanos sic D || fesulanos (s pr. in ras. R) PR || coegit PRTWN1X2 3 cc PR 5 urgente PR 7 parum D 8 timor (timorum N) furorque DVTONW 9 cedes (c in ras. 2 litt. m. ant.) P 10 dampna a. ras. R || pugnae om. PR1 pugne s. lin. add. R2 || euentu] euictu D 11 cõ∗pensata (o in õ mut., er. n) R || edent. bib. ludentibusque] edentibus qui D 12 tanlque D || inmanes PR eimanes D || et sitientes v 13 et subiugatum] D ς et csubiugatum (c linea del. m. 1 m P, erasa in R) PR barbarii V; et catenatum ac subiugatum Z1 (non Z) v interpolata ex seqq. 14 quam D U idololairam] PR (lo lineis et punctis del. in P, erasae in B) idolatram D 16 uinctum] uictum. D 17 dispiciant Ral. DV || radagaisus] D ragadaisus PR || solus solus sic D || sumen D )

542
clam suos deseruit atque in nostros incidit: a quibus captus et paulisper retentus ac deinde interfectus est.

tanta uero multitudo captiuorum Gothorum fuisse fertur, ut uilissimorum pecudum modo singulis aureis passim greges hominum uenderentur. sed nihil superesse Deus de eodem populo sinit. nam ilico cunctis qui emebantur morientibus quod improbi emptores eorum non impenderunt turpiter pretiis, expenderunt misericorditer sepulturis.

igitur ingrata Roma, quae sicut nunc sensit non ad remittendam sed ad reprimendam idololatriae praesumptionem iudicis Dei obliquam misericordiam, ita continuo propter uiuorum mortuorumque sanctorum piam recordationem Dei iram passura non plenam, si forte confusa paeniteat et per experientiam fidem discat, ab incursu Alarici regis et hostis sed Christiani aliquantulo ad tempus spatio differtur.

Interea comes Stilico, Vandalorum inbellis auarae perfidae [*]( AVCTORES § 16 fertur § 17 cf. cap. 38 extr. cap. 38 § 1 —4 cf Hieronymus Epist. 123, 16 sq. ) [*]( EXPILATORES 2 interfectus est uidetur adhibuisse Seuerus Chronp . 449 2 tanta — 4 uenderentur exscripsit Paulus 311, 21-23 8 captiuorum, 4 sing. aureis. uenderentur compilauit Marcellinus Comes ad a. 406 (inde Iordanis Chron. 298 C2) 16 Interea—p. 5435 nitebatur excerpsit Paulus 313, 28-314, 1 16 comes-po 648, 6 nitebatur adhibuit Marcellinus Comes ad a. 408 (inde Iordanis Chron. 238 C2) ) [*]( 1 adque PR1 (corr, m. coaeua in R) 2 et] ac fsh om. 0 U paulis|∗∗per (p alt. in ras. m. 1) D || ac om. fsh 3 nilissimorum] PBDςΒ uilissimarum X4(O)v 4 graeges P gregis D 5 siuit R2G1 (corr. G3) N1 6 cunctis in ras. m. 1 D || emebaturo riontibus D || inprobi PR1 || emtores D 7 inpenderunt PR1D || praetiia D et a. ras. B || expanderunt D 8 que D 9 re∗∗primendam (1-2 litt. eras.; linea infra ducta m. 1) P repremezadam D || idololatriae (lo exp.; ae 8. 8. m. 2) P idolatriae RD 10 prae sumtionem D || misericordiam (di ex di radendo fact.) D 12 passuram P et a. ras. B 13 p∗eniteat (erasaa) B || alarici] Gv ha∗larici (a uel p uel r eras.) P halarici RD 14 aliquantulum D R tempos D 16 haec interea-p. 547,18 laudibus desunt in 0 n uandalorum] D uandilorum PR1 uuandalorum R2 || auare BD U perfide B )

543
et dolosae gentis genere editus , parui pendens quod sub imperatore imperabat, Eucherium filium suum, sicut a plerisque traditur, iam inde Christianorum. persecutionem a puero priuatoque meditantem, in imperium quoquo modo substituere nitebatur.

quamobrem Alaricum cunctamque Gothorum gentem, pro pace optima et quibuscumque sedibus suppliciter ac simpliciter orantem, occulto foedere fouens, publice autem et belli et pacis copia negata, ad terendam terrendamque rempublicam reseruauit.

praeterea gentes alias copiis uiribusque intolerabiles, quibus nunc Galliarum Hispaniarumque prouinciae premuntur, hoc est Alanorum Sueborum Vandalorum ipsoque simul motu inpulsorum Burgundionum, ultro in arma sollicitans, deterso semel Romani nominis metu suscitauit.

eas interim ripas Rheni quatere et pulsare Gallias uoluit, [*]( AVCTORES § 1 sicut a plerisque traditur § 2 quibuscumque — orantem cf. 1, 16 § 3 § 3 cf. 7, 40 § 8 ) [*]( EXPILAТORES 2 Eucherium—5 nitebatur adhibuit Marcellinus Comes ad a. 408 et fort. Seuerus Chron. p. 449 2 Eucherium adsciuit Paulus 310, 26 9 gentes —13 suscitauit excerpsit Paulus 314, 1—4 9 gentes—11 Vandalorum compilauit MarcellinusComes ad. a. 408 12 ultro —13 suscitauit adhibuit Marcellinus Comes ad a. 408 14 eas—p. 514,11 puniti sunt excerpsit Paulus 814, 4-12 ) [*]( 1 dolose post ras. B 8 persequtionem D 4 meditantem (n s. s. m. 1) D || imperiom (o in n m. 1) B imperio D U substituere] PRDς substinuere N1 subsistere VT; sustinere sh 5 halaricum PRD || cunctarumque PB || guthorum D 6 optima et s. s. ł obtinenda m. 1X. || ac simpliciter om. D 7 occulto (o fin. statim. corr., ex e ut uid.) B || fuoe dere D || publicae P public∗e (r. a) B 8 belli et] D belli PR || terendam] VWN1КМ fsh terendã∗ (er. q.) T terrendam PRDGHX2 tenendam O1v (cf. 27 § 11) || terrendamque] PR G. ras., DVТ2Wv terendamque PB post ras., GHX, terrendam MT1 opprimendamque N1 om. K 9 reseruabit (b in n m. coaeua) B 11 praemuntur PD d a. ras. R U alanorum] GN.ββ halanorum PBD || sueuoram PRDGβ susuorum VS || nandalorum] D uandilorum PR* unandalorum Rb G β nandalorumque (nusad- 2) 12 impulsorum Rb 18 simel D 14 inter|teim corr. in inter! -të∗In m. 1 D .. )

544
sperans miser sub hac necessitatis circumstantia, quia et extorquere imperium genero posset in filium et barbarae gentes tam facile comprimi quam commoueri ualerent.

itaque ubi imperatori Honorio exercituique Romano haec tantorum scelerum scaena patefacta est, commoto iustissime exercitu occisus est Stilico, qui ut unum puerum purpura indueret, totius generis humani sanguinem dedidit;