Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Inlianns autem bellum aduersum Parthos parans cum Romanas uires contractas undique ad destinatam secum traheret perditionem, Christianorum sanguinem dis suis uouit, palam persecuturus ecclesias, si uictoriam potuisset adipisci.

nam et amphitheatrum Hierosolymis extrui iussit, in quo reuersus a Parthis episcopos monachos omnesque eius loci sanctos bestiis etiam arte saeuioribus obiceret spectaretque laniandos.

itaque postquam a Ctesiphonte castra mouit, dolo cuiusdam transfugae in deserta perductus, cum ni sitis et ardore solis atque insuper labore harenarum confectus periret exercitus, imperator tanto rerum periculo anxius dum per uasta deserti incautius euagatur, ab [*]( AVCTORES § 3 sed tamen sqq.] cf. Augustin. Confess. 8 § 10 (uol. 1, 148 Ben.) § 4 Hier. 2379k (Eutr. 10, 16) et (palam-adipisci) Bufin. 10,36 § 5 ignotus § 6 — mouit Eutrop. 10,16 || dolo sqq. Hier. 2379k ) [*]( EXPILATOBES 12 dolo - p. 511, 1 interiit compHauit Iordanis Chron. p. 237 C* ) [*]( 1 christianos (qui -us et -os saepissime confudit) D || docendorum (pr. d radendo ex d) D 2 professor∗ (r fin. in ras. m. 2) P || conpertum PR\' 3 conditiones R conditiciones (s in ras. ex m m. 1) D 4 amplazati D || iulianus (1 m. 1 in ras., ex d ?) D 5 aduersus h || romanus D 6 confractas (f in t corr. m. 3) P || traheret (er. p ?) D 7 saguinem D || dis] D diis PS 8 ecclesias] PR (eclesias P), g (uelut Gx2) ecclaesiam D, g (uelut VOW) ecclis M || adpisci (i s. s. m. 1) P 9 hierusoljmis Rb || partis D || episcopus Ra 10 besteis (altera e m i corr. m. ant.) P 11 obiceret] RD (t ex eorr. add., al. m.? R) obi.ceret P || eipectaretque PR || a ctesifonte castra monit dolo| (nit dolo ex corr. add. m. 1, reliqua in ras. m, 1) D 12 ctesifonte PR 13 ui in ras. (m. 1 ?) fort. ex . VI- R n et om.Ϭ || atque-14 harenarum om. Ϭ ||adque PR1 (corr. m. coaeua ut uid. in R) 14 imperator-15 anxius] ipse tantorum discriminum anzius (ancsius 1) 0 || tanto (ta in ras. m. 1) D 15 ancxius a. ras. R )

511
obuio quodam hostium equite conto ictus interiit. sic misericors Deus impia consilia impii morte dissoluit.

Anno ab Vrbe condita MCXVII Iouianus tricesimus septimus imperator in summo rerum discrimine ab exercitu creatus cum et locorum iniquitate captus et hostibus circumsaeptus nullam euadendi facultatem nancisceretur, foedus cum Sapore Persarum rege, etsi parum ut putant dignum, satis tamen necessarium pepigit:

quippe, ut tutum et incolumem Romanum exercitum non solum ab incursu hostium uerum etiam a locorum periculo liberaret, Nisibi oppidum et partem superioris Mesopotamiae Persis concessit.

inde dum ad Illyricum rediens per Galatiam iter agit, cum in cubiculum quoddam nouum sese cubitum recepisset, calore prunarum et nidore parietum nuper calce inlitorum adgrauatus et suffocatus, octauo demum mense quam imperare coeperat uitam finiuit. [*]( AVCTORES§ 1 Iouianus - creatus Hier. (2379x et) 2380 et (ab exercitu) Eurtrop. 10, 17 II cum-nancisceretur Rufin, 11, 1 || foedus — pepigit Eutr. 10, 17 et Hier. 2380 1 § 2 quippe — liberaret Orosius || Nisibi sqq. Hier. 2380 1 excepto superioris, quod ex chorographo suo uid. repetiisse § 3 Eutr, 10, 17 et 18 et (octauo .. mense) Hier. 2380. ) [*]( EXPILATORES 12 per Galatiam adsciuit Seuerus Chron. p. 448 ) [*]( 1 ∗eqite (eras. a, q. mut. in q m. coaeua) R || conto ictus] conuictus D conto ilia percussus 3 -Ι̃- CXVIII- (n radendo ex III) B millesimo centissimo septimo decimo D || trecissimos septimus (septimus s. 8. m. 1) D xxxvn PB 4 in] cum in (cum 8. 8. m. aequalis, fort. 2) B || ercitu B* 5 cum om. R || circumseptns PBD 8 totum R1 (corr. m. coaeua) tum D || incolumen PR (-m R) 10 nisibi] PR, ex corr. m. ant. WX2 niaini P1 nisi VI. R1. (corr. m. al. sed. ant.) insibi D nisi sibi V nizibi HNt nisibin G (q) v || obpidum D || mesopotamiae superioris D; an delendum superioris cum Мb ? 11 maesopotamiae a. ras. B || concessisset D || illyricum] D yllyricum P ylliricum B 12 galaciam D gallatiam B || cubilum D 13 parietum (ietn m. 1 in ras.) P 14 illitorum PB 15 quam (q statim ex p ut uid. corr.) D )

512

Anno ab Vrbe condita MCXVIII Valentinianus tricesimus octauus apud Nicaeam consensu militum imperator creatus est mansitque in eo annis undecim.

qui cum Christianus integra fide sacramentum militiae gereret sub Iuliano Augusto tribunus scutariorum, iussus ab imperatore sacrilego aut immolare idolis aut militia excedere, fideliter sciens et graniora Dei esse indicia et meliora promissa, sponte discessit.

ita parua interiecta mora Iuliano interfecto ac mox Iouiano mortuo qui pro nomine Christi amiserat tribunatum, retribuente Christo in locum persecutoris sui accepit imperium:

qui postea fratrem suum Valentem participem fecit imperii , Procopium tyrannum pluresque postea satellites eius occidit.