Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
deinde, ut uerbis Corneli Taciti loquar, sene Augusto Ianus patefactus, dum apud extremos terrarum terminos nouae gentes saepe ex usu et aliquando cum damno quaeruntur, usque ad Vespasiani durauit imperium. hucusque Cornelius.
ceterum et tunc capta euersaque Vrbe Hierosolymorum, sicut prophetae praenuntiauerunt, extinctisque Iudaeis Titus, qui ad uindicandum Domini Iesu Christi sanguinem iudicio Dei fuerat ordinatus, uictor triumphans cum Vespasiano patre Ianum clausit.
igitur etsi sub extremis Caesaris temporibus apertus est Ianus, tamen per multa ex eo tempora, quamuis in procinctu esset exercitus, nulla bella sonuerunt.
unde etiam Dominus ipse Iesus Christus in Euangeliis, cum temporibus illis in summa tranquillitate uniuersus mundus ageret cunctasque gentes pax una uelaret et a discipulis suis interrogatus esset de conclusione temporum subsequentium, [*]( AVCTORES § 6 anno—fames Euseb. 2022 || lanistarum et q. 8. Sueton. Aug. 42 § 7 Tacitus Historiis (cf. Oros. 6, 22 § 2; 7, 9 § 9; 7, 19 § 4) § 8 prophetae Dan. 9, 26, Zach. 14, 1 sqq. ) [*]( 1 pranos D || laudabit D ∗ 2 quatragissimo octauo D XLVIII PR 3 lanistarum (sta in ras. m. 1) D 5 tradi (a in u corr. m. 1) P 6 et om. D || populi D 7 quali..tas (er. op ?) D || cornili D cornelii R2 8 agasto D 10 cù m. ant. in ras. P 11 uespasiani (s altera m. 2 in ras.) P || hu*cusque (erasa n F) R 12 cornilins D || tunc aptae (in tunc capta. corr. m. ant.) uersaque P tunc captae uersaque R || captae uersaequae D || hierusolymorum B hiernaolimorum D 13 profetae D || iudeis RD 14 nindicandfl dfii m. 1 in ras. P || domini nostri Gv 16 uespasiano] 8 altera m. 2 in ras. P a prior m. 2 R 8 alt. ex n m. 1 D 16 ia∗num (er. g) D || etsi] et D || sub om. P* 20 tranquillitatem (m del. m. ant.) P 21 uelaret] uelageret D || ad (d del. m ant.) P a* (1 litt. er.) B ad D 22 coniuctione D )
audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum. uidete ne turbemini; oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terrae motus per loca. haec autem omnia initia sunt dolorum. tunc tradent uos in tribulationem et occident uos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
hoc autem diuina prouidentia docens et credentes praemonendo firmauit et incredulos praedicendo confudit.