Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

qui praeteriens ab Aegypto fines Palaestinae, apud Hierosolymam in templo Dei tunc sancto et celebri adorare contempsit, sicut Suetonius Tranquillus refert. quod Augustus ubi per eum conperit, [*]( AVCTORES 1 petra ep. ad Corinth. 1, 10, 4 || 3 ignis cf. uelut Apocal. 21, 23 9-11 euang. Matth. 2 18 censu cf. 6,22 § 6 19 at dixi 6, 22 §2 21 Gaium—p. 439,1 laudauit Sueton. Aug. 93 (quem nominat) ) [*]( 1 salutarem] saluator∗ R || afferens R3 4 timtat D 5 ponitor R\'D 7 patienter P1R 8 ut] utå| D || adparuit D 9 indae RD 10 comperit D 11 hic (n 8. 8. m. 1) D || inprobae P improbe R3 13 mundus∗∗ P || pernitiose R 14 blasfemantium P (non R) 15 Christianis fidelibus v 16 promtins PRlD 18 census D 19 adscribtus PD a*scriptus (d eras.) R || duodicem D XII PR 20 cause (1 s. s. m. 1) D 21 cahibentertur D || gaium] PRD 22 proaencias (e in i corr.) R 23 egypto D || palestinae PRD || herusiolema D 24 soetonius D 25 agustus D || per om. D || comperit D )

439
prauo usus iudicio prudenter fecisse laudauit.

itaque anno imperii Caesaris quadragesimo octauo adeo dira Romanos fames consecuta est, ut Caesar lanistarum familias omnesque peregrinos, seruorum quoque maximas copias, exceptis medicis et praeceptoribus, trudi Vrbe praeceperit. ita peccante principe in sanctum Dei et correpto per famem populo quantitatem offensionis qualitas ultionis ostendit.

deinde, ut uerbis Corneli Taciti loquar, sene Augusto Ianus patefactus, dum apud extremos terrarum terminos nouae gentes saepe ex usu et aliquando cum damno quaeruntur, usque ad Vespasiani durauit imperium. hucusque Cornelius.

ceterum et tunc capta euersaque Vrbe Hierosolymorum, sicut prophetae praenuntiauerunt, extinctisque Iudaeis Titus, qui ad uindicandum Domini Iesu Christi sanguinem iudicio Dei fuerat ordinatus, uictor triumphans cum Vespasiano patre Ianum clausit.

igitur etsi sub extremis Caesaris temporibus apertus est Ianus, tamen per multa ex eo tempora, quamuis in procinctu esset exercitus, nulla bella sonuerunt.