Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
post cum se intolerandis uitiis dedisset ac poena prouincialium fauorem militum compararet, Magnentii dolis in oppido, cui Helena nomen est, in proximo Hispaniae interfectus est.
Magnentius enim apud Augustodunum arripuit imperium, quod continuo per Galliam Africam Italiamque porrexit.
in Illyrico autem Vetranionem, aetate grandaeuum, imperatorem sibi milites creauerunt, uirum natura simplicem cunctisque iucundum, sed qui ne prima quidem umquam litterarum elementa didicisset.