Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

a quodam medico constantiam ex desperatione sumente increpitus, iram Dei esse poenam suam atque ideo a medicis non posse curari, edictis late missis Christianos de exiliis reuocauit. ipse autem cruciatus non sustinens uim uitae suae adtulit.

ita respublica tunc sub nonis quattuor principibus fuit Constantino et Maxentio, filiis Augustorum, Licinio autem et Maximino, hominibus nouis.

Constantinus pacem ecclesiis post decem annos quam a persecutoribus uexabantur indulsit.

deinde inter Constantinum et Maxentium bellum ciuile exortum est. Maxentius, saepe multis proeliis fatigatus, ultime ad pontem Muluium uictus et interfectus est.

Maximinus, persecutionis Christianorum incentor exsecutorque infestissimus, apud Tharsum, dum ciuile bellum contra Licinium disponit, interiit. [*]( AVCTORES § 14 Eutrop. 10, 4 § 15 Hier. 2329 col. 3 § 16 Eutr. 10, 4 et (interfectus est) Hier. 2328 § 17 Eutr. 10, 4 et Hier. 2327 « ) [*]( 1 x B deim (sic) D || hominum (num in ras. m. 1) D 2 + post uitalibus P 3 horrorg (~ additum m. 2 in P, fortasse etiam in E) PR || neque medici] PMDς medicique f(1582) sh 4 fętorem R faetore D || non ferentes f(1582) sh 6 suam ease poenam h || adque P 7 xpiams D || eziliis* (alt. i in ras. ex 1 ut uid. m. 1) D 8 cruciatos P1R (sed n scripturus fuerat B; o in n corr. m. 3 aut 4 P) cruciatus (sec. hasta u alterius in ras. m. 1) D || adtulit PR1 9 tunc ante resp. ed. 1542 nunc (ante resp. fs) fsh || nobis D 10 maxencio D || licinium D 11 maximiano PBT (item Gothanus Eutropii et Paean.) || nobis D || eclesiis P 12 decim (d statim corr., ex 1 ?) D 13 maxencium D 14 maxencins aepe (8 sepe in ras. m. 1) D || ultimae (ae in ∗e∗ m, coaeua, deinde in ę mut.) B 15 maximianus (a altera s. 8. m. ut uid, 1) B || persequutionis (a pr. s. s. m. 1) D 16 exsequutorq; ante ras. B 17 tharsam] PBD (item cadd. Leid. et Bert. Eutropii) || contra] aduersum D solus )

503

Licinius, repentina rabie susoitatus, omnes Christianos e palatio suo iussit expelli. mox bellum inter ipsum Licinium et Constantinum efferbuit.

sed Constantinus Lioinium, sororis suae uirum, in Pannonia primum uicit, deinde apud Cibalas oppressit uniuersaque Graecia potitus Licinium crebris bellis terra marique adsurgentem et repressum tandem ad deditionem coegit;

sed Herculii Maximiani soceri qui motus exemplo, ne iterum depositam purpuram in perniciem reipublicae sumeret, priuatum iussit occidi;

quamuis omnibus iam ministris nefariae persecutionis extinctis hunc quoque in quantum exerere potuit persecutorem digna punitio flagitaret.

Constantini filii, Crispus et Constantinus et Licinius adulescens, Licini Augusti filius, Constantini autem ex sorore nepos, Caesares sunt creati.