Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

deinde etiam, quod absque ulla haotenue mortalium notitia est, imperatores illi maximi quippe et persecutores, honore deposito et adsumpta quiete, priuati, quod beatissimum homines et summum bonum uitae bonae iudicant, et hoc tunc uelut praemii loco auctores persecutionis adepti sunt, quando accensa persecutio medio sui tempore toto Orbe saeuiebat.

an etiam hanc beatitudinem illis temporibus poenaliter accidisse adseris et nos hinc quoque terrere moliris?

Quibus humiliter responderim, me plurima cura pietatis accinctum commonere de ueris, non terrere de falsis. decem persecutiones a Nerone usque ad Maximianum Ecclesia Christi passa est: nouem, ut ego dixi, ultiones, ut ipsi non negant, calamitates e uestigiis consecutae sunt. nec in uerbo premo; utrum debitae ultiones an fortuitae permutationes fuisse [*]( 1 cruciatibus (a s. 8. m. 1) R 2 euidens (s in ras. m. 1) D 5 Inuisitata R (non P) 7 uoluntarium (n 8. 8. m. 1) P 8 quaeant P qu*eant (er. a) R || res (s s. 8. m. 2) P || pr.eterea (er. a) R 10 potestasque] potes qui D 11 nulla D || actenus PaD 13 adsumta P assumpta R3 || quiete] qui et D 14 summum (umm in ras. m. J) D 18 asseris PR || hinc (n 8. 8. m. 1) R || terre R1 (terrere corr. m. coaeua) || mo*liris (eras. 1) P 20 accinctu PlR accingunt m. 3 aut 4 P || de ueris] debueris P ante ras., Rl 1 de ueris in mg. m. coaeua R de ueris (is m. 1 in ras. 2 uel 3 litt.) D deberis a. corr. V3 || decim D 21 maximinum D || eclesia P 22 ut ego] et ego R1 23 colamitate|e (o in a, els in esl* corr. m. coasua) R || e ueetigio fsh || ad lin. -tae sunt — 24 permutatio- in marg. et euentu m. 3 P || premo] R praemo PD, g promo VX1 premor v )

495
uideantur, quae tamen meo suoque testimonio clades fuerunt.

in decima haesitatum putant miseri et caeci, non uidentes tanto eam ipsis fuisse grauiorem quanto minus intellecta est. impius enim flagellatur et non sentit. [et] quod cum expositum fuerit, inuiti licet propter ipsam rerum fidem fatebuntur, quia ex illa Maximianae persecutionis maxima punitione ista sunt uulnera, quibus etiam nunc isti dolent et in tantam dolent, ut etiam clament nosque ad reclamandum lacessant: sollicitos fieri, qualiter conticescant.

In primo libello expositum a nobis est, Pompeium Trogum et Cornelium Tacitum commemorasse non plene quidem, nostrum uero Moysen, etiam ipsorum testimonio fidelem, fideliter sufficienterque dixisse, Aegyptios et regem eorum, cum populum Dei seruire intentum et paratum Deo suo, impediendae deuotionis instinctu ad lutum paleasque reuooarent, decem acerbissimis plagis fuisse uexatos.