Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
in decima haesitatum putant miseri et caeci, non uidentes tanto eam ipsis fuisse grauiorem quanto minus intellecta est. impius enim flagellatur et non sentit. [et] quod cum expositum fuerit, inuiti licet propter ipsam rerum fidem fatebuntur, quia ex illa Maximianae persecutionis maxima punitione ista sunt uulnera, quibus etiam nunc isti dolent et in tantam dolent, ut etiam clament nosque ad reclamandum lacessant: sollicitos fieri, qualiter conticescant.
In primo libello expositum a nobis est, Pompeium Trogum et Cornelium Tacitum commemorasse non plene quidem, nostrum uero Moysen, etiam ipsorum testimonio fidelem, fideliter sufficienterque dixisse, Aegyptios et regem eorum, cum populum Dei seruire intentum et paratum Deo suo, impediendae deuotionis instinctu ad lutum paleasque reuooarent, decem acerbissimis plagis fuisse uexatos.
deinde uiolentia malorum edomitos non solum coegisse festinantem sed etiam propriis suis argenteis et aureis uasis accumulauisse. post, oblitos plagae suae et cupidos praedae indebitae, inuidos etiam religionis alienae, dum innocentes auide persequuntur, mari Bubro ultime receptos omnes funditus interisse. quod ego nunc refero ac renuntio, etsi forte fide non acceptatum, exitu tamen probandum, quia [*]( AVCTORES 3 impius — 4 sentit sec. Ierem. proph. 5, 3 10 In primo libello] 1, 10 ) [*]( 1 fuerant D 2 haecsitantum D || et om. PRW 3 eam] ae D 4 quod] X1υ et quod PRD5 et H quod et coni. h 5 ipsam ez corr. m. 1 add. ante uers. D || fabuntur D || et quia V 6 maximae punicionis D || ita D 8 etiam] & etiam D || reclamandfl (H in ras. m. 2) B 9 couticiscant R1 12 mosen D 13 aegiptius D 14 impedien de de uocionis (en de de in ras. m. 1) D || inpediendae PR1 15 decim D || aceruissimis PB1 16 uolentia B* || eodomitus D 17 cogisse D || suis om. PRW suis et N, 18 adcumulauisse P R1 19 religionis (li s. s. m. 1) P || alienae (i s. 8. m. 1) P 20 auidae PR || persequuntur (n 8. 8. m. 1) D persecuntur R2 21 interrisse D || ergo (corr. m. 3 aut 4) P ergo (. non m. 1) B || renuncio D 22 adprobandum D )
uterque populus unius Dei est, una populi utriusque causa. subdita fuit Israhelitarum synagoga Aegyptiis, subdita est Christianorum ecclesia Romanis. persecuti sunt Aegyptii, persecuti sunt et Romani. decem ibi contradictiones aduersus Moysen, decem hic edicta aduersus Christum ; diuersae ibi plagae Aegyptiorum, diuersae hic calamitates Romanorum.
nam, nt etiam ipsas inter se plagas, in quantum tamen figura formae conparari potest, conferam, ibi prima correptio habuit sanguinem uulgo uel manasse de puteis uel in fluminibus cucurrisse: hic prima sub Nerone exegit plaga, ut ubique morientium sanguis esset uel morbis in Vrbe corruptus uel bellis in Orbe profusus.
ibi sequens plaga prodidit, perstrepentes persultantesque in penetralibus ranas inediae propemodum causam habitatoribus atque exilii fuisse: hic sequens sub Domitiano poena similiter ostendit, satellitum militumque eius improbis efirenatisque discursibus cruentissimi iussa. principis exsequentum ad inopiam paene omnes ciues Romanos adactos exilioque dispersos.