Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

ut de superioribus taceam, facta a Decio Christianorum persecutione totum Romanum imperium pestilentia magna uexauit. mentita est iniquitas sibi, prauo in perniciem suam circumuenta iudicio, pestilentiam communis casus esse accidentemque ex morbis mortem naturae finem esse non poenam.

rursus igitur atque in breui iram Dei sceleratis actionibus prouocat exceptura plagam, cuius aliquandiu meminisse cogatur. Valerianus siquidem mox ut arripuit imperium octauus a Nerone, adigi per tormenta Christianos ad idololatriam abnegantesque interfici iussit, fuso per omnem Romani regni latitudinem sanctorum sanguine.