Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

igitur primus Genuus, qui purpuram imperii sumpserat, apud Myrsam occiditur. Postumus in Gallia. inuasit tyrannidem, multo quidem reipublicae commodo, nam per decem annos ingenti uirtute ac moderatione usus et dominantes hostes expulit et perditas prouincias in pristinam faciem reformauit; seditione tamen militum interfectus est.

Aemilianus apud Mogontiacum cum res nonas moliretur oppressus est. post mortem Postumi Marius ibidem inuasit imperium sed continuo interfectus est. deinde Victorinus a Gallis ultro creatus et post paululum occisus est.