Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Post hunc nonus decimus ab Augusto Ophilus Maorinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio Diadumeno inuasit imperium sed emenso anno continuo apud Archelaidem militari tumultu occisus est.

Anno ab Vrbe condita DCCCCLXX Marcus Aurelins Antoninus uicensimus ab Augusto imperium adeptus tenuit annis quattuor.

hic sacerdos Heliogabali templi nullam sui nisi stuprorum flagitiorum totiusque obscenitatis infamem satis memoriam reliquit. tumultu autem militari exorto, Romae cum matre interfectus est.

Anno ab Vrbe condita DCCCCLXXIIII Aurelius Alexander uicensimus primus ab Augusto senatus ao militum uoluntate imperator creatus tredecim annis digno aequitatis praeconio fuit: