Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
secuta est lues plurimis infusa prouinciis, totamque Italiam pestilentia tanta uastauit, ut passim uillae, agri atque oppida sine cultore atque habitatore deserta in ruinas siluasque concesserint.
exercitum uero Romanum canctasque legiones per longinqua late hiberna dispositas ita consumptas ferunt, ut Marcomannicum bellum, quod continuo exortum est, non nisi nouo dilectu militum, quem triennio iugiter apud Carnuntium Marcus Antoninus habuit, gestum fuisse referatur.
hoc quidem bellum prouidentia Dei administratum esse cum plurimis argumentis tum praecipue epistula grauissimi ac modestissimi imperatoris apertissime declaratum est.
nam cum insurrexissent gentes inmanitate barbarae, multitudine innumerabiles, hoc est Marcomanni Quadi Vandali Sarmatae Suebi atque omnis paene Germania, et in Quadorum usque fines progressus exercitus circumuentusque ab hostibus propter aquarum penuriam praesentius sitis quam hostis periculum sustineret:
ad [*]( AVCTORES § 5 lues-prouinciis Hier. 2184q (plnrimis pro multis more suo Orosius) || totamque-§ 6 Eutrop. 8, 12 et 13 § 7 sec. Hier. 2189 § 8 inmanitate—innumerabiles Orosius || Marcom.- Germania (barbaria Eutr.) Eutr. 8, 13 D in Quadorum — § 9 et § 11 sec. Hier. 2189 et Bufin. 5, 5 ) [*]( EXPILATORES 1 secuta est - 2 uastauit compilauit Beda D. t. r. a. 4131 ) [*]( 1 lues] lucis R1 || plurimis] primis D 8 culture R* || adque PR* || ruina D gpinas 0 4 uero] ue- D || romanorum Gv 5 longinqua (gin 8. a. m. 1) P longa∗ (ga in ras. m. 2) R || hibernia D || disposita consumpta fuerunt D || consumtas P 6 marcomanicum D 7 delectu R2D || militum (m prior 8. s. m. 1 aut 2) P || camuntium] PRς carnuncium D carnutium N* Carnuntum G post ras., h 8 carcus D 9 plurimus a. ras. B 10 epistola R2D || ac] et D 11 apertisaime] P3D om. P1R 12 immanitate R* || barbara multitudo D || barbariq R* || innnmerabiles (er in ras.) B 13 nnandali PR n suebi PR (b ex u eorr. m. 1 in P) om. D || adque PR1 om. D 14 p∗ene R pae- D || quadrum D || pro|gressus (p inchoata del.) P 15 paennriam P et a. ras. B pinnria D 16 praessentius] MaN1 (u s. s. in Na) praesentium PR1 praesenti D tam praesentis (prius u in a corr., sed del. R2) R2V quam praesentius Mb tam praesens (tam ex corr. m. 3) G || siti D || snstineret (ti in ras. m. ant.) P )
quorum terga Romani usque ad internecionem caedentes gloriosissimam uictoriam et omnibus paene antiquorum titulis praeferendam rudi paruoque militum numero sed potentissimo Christi auxilio reportarunt.
exstare etiam nunc apud plerosque dicuntur litterae imperatoris Antonini, ubi inuocatione nominis Christi per milites Christianos et sitim illam depulsam et conlatam fatetur fuisse uictoriam.