Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Aegyptum uero totam et Cyrenen et Thebaidam cruentis seditionibus turbauerunt. in Alexandria autem commisso proelio uicti et adtriti sunt. in Mesopotamia quoque rebellantibus iussu imperatoris bellum inlatum est. itaque multa milia eorum uasta caede deleta sunt.

sane Salaminam urbem Cypri interfectis omnibus accolis deleuerunt. Traianus, ut quidam ferunt, apud Seleuciam Isauriae urbem profluuio uentris extinctus est.