Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Anno ab Vrbe condita DCCCXLVI — quamuis Eutropius quinquagesimum hunc esse annum scripserit — Nerua admodum senex a Petronio praefecto praetorio et Parthenio spadone, interfectore Domitiani, imperator decimus ab Augusto creatus Traianum in regnum adoptauit, per quem reuera adflictae reipublicae diuina prouisione consuluit.
hic primo edicto suo cunctos exules reuocauit — unde et Iohannes apostolus hac generali indulgentia liberatus Ephesum rediit — emensoque anno imperii sui Nerua confectus morbo diem obiit.
Anno ab Vrbe condita DCCCXXVU Traianus, genere Hispanus, undecimus ab Augusto reipublicae gubernacula Nerua tradente suscepit ac per annos decem et nouem tenuit.
apud Agrippinam Galliae urbem insignia sumpsit imperii; mox Germaniam trans Rhenum in pristinum statum reduxit; trans Danuuium multas gentes subegit; regiones autem trabs Euphraten et Tigrin sitas prouincias fecit;