Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

idemque efferatus snperbia, qua se deum coli uellet, persecutionem in Christianos agi secundus a Nerone imperauit. quo tempore etiam beatissimus lohannes apostolus in Patmum insulam relegatus fuit.

inter Indaeos quoque acerbitate tormentorum et cruentissimae quaestionis exquiri genus Dauid atque interfici praeceptum est, dum prophetis sanctis et inuidetur et creditur, quasi adhuc futurus esset ex semine Dauid, qui regnum possit adipisci.