Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

iustamque nunc esse patientiam Dei et iustam in utramque partem, ut nec contemptus disperdat in totum cui misereri uelit et affici laboribus dum uelit sinat contemptus potens; deinde subsequens esse, iuste semper adhibere quamuis ignoranti gubernationem, cui aliquando pie restituturus sit paenitenti antiquae gratiae facultatem.

sed haec quoniam, etsi uerissime fortissimeque dicuntur, fidelem tamen atque oboedientem requirunt, mihi autem, uidero an aliquando credituris, certe nunc cum incredulis actio est, promptius ea proferam, quae ipsi etsi probare noluerint, inprobare non possint.

itaque, quantum ad conscientiam humanarum mentium pertinet, utrique sub reuerentia religionis et confessione cultuque supernae potentiae uiuimus, distante dumtaxat fide; quia nostrum est, fateri ex uno at per unum Deum constare omnia, illorum, tam multos deos putare quam multa sunt.

si potentiae Dei, inquiunt, quem praedicatis, fuit, at Romanum imperium tam amplum ac tam sublime fieret, cur igitur [*]( 1 indulgentie T || contumaciam] P1R1D contumacem P2R2GWZv. 2 adque P1R1 U contimpto D coniemtu P ||defluxiase] PRςv fluxisse D deflexisse X2Y,Zh defluxisse (n m. T in ras., iu mg. fluxisse |iud [i. e. iudicandum] m. 1b) G 3 utramque (a corr. ex n m. ant. i. e. m. 1 aut 2) P 4 contimptas D contemtns B || miseriri PR1 miserire D 5 nelit (it in ras. m. 1) P nellit D n afftci] PRD || contemp∗tus (er. i) D contemptu R H potens] DP1ς (s. lin. add. P) om. P1R post deinde exhibent X,Z 7 pie (ie er.) D pie (e ra- dendo exe) R || restidutu| rus (dn eras.; ta in ras. m. 1) D prestitura (p 8. 8. m. 1 aut 2, e radendo ex ę, a in ras. m. 1 aut 2 ex us) B || paenitenti] PD ∗Paenitentia (eraaa interpunctio) B 9 fortissimique R1 || adque PBID || oboedientem (o in ras. m. wt uid. 1, fort. ex a) R 10 an] in D 11 ad actio in marg. m. ant.: uer〈iu〉s (ia incertae) P || promtius P 12 ipsi] et ipsi TY, h 12 nolnerint D || improbare R3 15 quia] qua D 16 fate∗ri B 17 multa. (a corr. erat in i fort. sed deinde restituta) B || elementa post sunt add. R2TX3 (8. Uta. RX3) c, ante sunt X2; supra muita scr. ∗s∗ elementa m. 1 X,, glossam adscr. hanc in oqlo terra mariq\' G3 || potentia. (eras. ut vid. e) B potenae (a in oi corr. m. 1) D 19 fleret ∗∗|∗∗∗∗∗ Cur B )

433
patientia eiusdem obfuit, ut ante non fieret? quibus sub eodem uerbo respondebitur: si potentiae deorum, quos praedicatis, fuit, ut Romanum imperium tam amplum ac tam sublime fieret, cur igitur patientia eorundem obfuit, ut ante non fieret ?

an ipsi dii nondum erant? an adhuc Roma ipsa non erat?

an illi non colebantur ? an haec necdum idonea imperio uidebatur? si nondum erant dii, cessat intentio; in quid enim iam ibi eorum discutio moram, ubi ne ipsam quidem inuenio naturam? si autem erant dii, aut potentia eorum, ut ipsi indicant, aut patientia in culpa est: uel patientia, si fuit, uel potentia, si defuit.

aut, si magis suadibile uidetur fuisse tunc quidem deos, qui prouehere potuissent, sed nondum exstitisse Romanos, qui prouehi iure possent, nos auctorem rerum potentiam, non artificem scientiam quaerimus. de diis quippe, ut putant, magnis, non de fabris uilissimis quaestio est, quibus nisi materia accedat, ars cessat.