Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
rex inter tumultus belli fuga lapsus, adiutus etiam beneficio sublustris noctis euasit, relictusque ab omnibus amicis philosophis scriptoribus rerum uel carminum ac medicis solus per deuia equum manu trahens atque ad omnes nocturnos strepitus trepidans, in quoddam castellum deuertit atque inde in Armeniam perrexit.
Pompeius regem insecuturus inter duo flumina, quae ab uno monte diuersis specubus exoriuntur, hoc est Euphraten et Araxen, urbem Nicopolim senibus, lixis et aegris uolentibus condidit.
oranti Tigrani ueniam dedit; exercitum Horodis Albanorum regis praefectosque eius ter proelio uicit; postea epistulas Horodis et munera pro pace cum Albanis instauranda libenter accepit; Artacem regem [*]( 1 psequentem (p g. s. m 1) P persequentis D || bellum D || persequi (i 8. 8. m. 1) R 3 erit D || regii] regi in P et a. ras. B || longitudinem] LPaRDv longitadine PaGh 4 proximitate PaB1 || in om. L || irritum PR 5 inermos Lta || aggressi R3 6 quadraginta D 7 XL PB 8 tumultus belli (tu ex corr. add.) P belli tumultus L || elapsas h || benificio P 9 ab om. D || philosofis PS philophis D 10 scribtoribus L 11 ∗equum B || adque PR1D || trepitus R1 12 quodam D || diuertit PB || adque P1R1 If armoeniam R arminiam D 18 persecuturus L insecuturus (in 8. 8. m. I) B 14 speciebus L 15 eufraten LPRD || araxen] LPB araxe D || liiis] LPRDs, lexis et glossa 8. 8.: i- recuruis ł lassis 0 lassis K2 itemque Fabricius (\' e Gualtheri libro\'), sh male probatum Grubitzio || et] set R1 17 horodis] LPBD, Orodis eorr. v 18 uicit proelio uicit L || horodis] LPRD, Orodis corr. v || pro pace c. a. instauranda] OZh cum albanis instauranda (al banis, 1 ex corr. add. m. 1 P) LPRaDM1 TOHZ, cum albanis pace instauranda (pace pone uersus finem add. m. ut uid. 1 B) Rb ed. Col. fs cum albanis instauranda pace K c. a. pacis instaurandae (instaurande pacis N) M2N 19 artacem] LD arthachem (sed prior h del.) P artachem R; Artocem fh )
inde, oum Armeniam Colchos Cappadociam et Syriam ordinatis rebus conposuisset, promouens de Ponto in Parthiam ad Ecbatanam urbem caput Parthici regni quinquagensimo die uenit.