Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Norici Illyrii Pannonii Dalmatas Moesi Thraces et Daci Sarmatae plurimique et maximi Germaniae populi per diuersos duces uel superati uel repressi uel etiam obiectu maximorum fluminum, Rheni Danuuiique, seclusi sunt.
Drusus in Germania primum Vsipetes, deinde Tencteros et Cattos perdomuit. Marcomannos paene ad internecionem cecidit.
postea fortissimas nationes et quibus natura uires, consuetudo experientiam uirium dabat, Cheruscos Suebos et Sygambros pariter uno bello sed etiam suis aspero superauit.
quorum ex eo considerari uirtus ac feritas potest, quod mulieres quoque eorum, siquando praeuentu Romanorum inter plaustra sua concludebantur, deficientibus telis uel qualibet re, qua uelut telo uti furor possit, paruos filios conlisos humi in hostium ora iaciebant, in singulis filiorum necibus bis parricidae.
Tnnc etiam in Africa. Musolanos et Gaetulos latins uagantes COSSUS dux Caesaris artatis finibus cohercuit atque a Romanis limitibus abstinere metu conpulit. [*]( AVCTORES § 14 Norici-populi Florus 4, 12 § 3 || per diuersos sec. Florum Z. Z. § 4—§ 22 § 15 et § 16 Florus 4, 12 § 22—§ 25 g 17 Florus 4, 12 § 5 (qui tamen de Alpinis gentibus) ab Orosio exornatus || lin. 13 sq. fort. memor Vergiliani Aen. 1, 150 § 18 Florus•4, 12 § 40 ) [*]( 1 conditiones B condicionem D || si uincirentur** norici (erasae 1 uel 2 litt., mediis omissis) D II quieta (a in ras. m. 2) P 2 norrici B || yllyrii PR || moesii L moesi* P 3 et om. fsh || dati Ra 4 repressi] Gv depressi L oppressi PRWX, pressi D || abietu Ra 5 danubiique R2 6 primum] PB primo LDv || susipetes (-ites D) LPRD (coni. cum praec. LD) || thencteres PB checnteroa L chenterus D II catthos L chattos PR chactus D 7 internicionem PD internitionem (it in et m. 3) R II caecidit PD et a. r. B 9 suebos PR suebus D || sygambros] LPR syggambros D; 6, 9 § 1 sugambros (ex Caesare) 10 su*is (eras. fort. g Mau; s uisum erat Kaibelio) P 12 praeuentur um|annorum D 13 qualibet (li s. s. m. 1) B || re qua] reliqua D 14 tela L II feror D II posset D || conlisus D 16 africam P et a. r. B || musolanus L || gaetulos] L getulos (-us D) PRD 17 cohercuit] LPRD || adque PR1 || a] ad Da, om. v 18 militibus D || compulit B\' )
Interea Caesarem apnd Tarraconem citerioris Hispaniae urbem legati Indorum et Scytharum toto Orbe transmisso tandem ibi inuenerunt, ultra quod iam quaerere non possent, refuderuntque in Caesarem Alexandri Magni gloriam: