Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

tertio bello omnes copiae, quas Archelaus habebat, extinctae sunt. nam uiginti milia militum eius in paludem pulsa cum Sullae fidem inplorarent, insatiabili uictoris ira interfecta sunt totidemque alia in flumen coacta ac necata, reliqui miserorum passim trucidati sunt.

porro autem Mithridates in Asia nobilissimarum urbium principes occidere bonaque eorum publicare animo intenderat. cumque iam mille sescentos ita interfecisset, Ephesii exemplum uerentes excluso praesidio. eius portas obiecerunt; similiter Smyrnaei Sardi Colophonii Trallianique fecerunt.

perturbatus Mithridates per Archelaum ducem suum cum Sulla de pace pepigit. interea Fimbria Marianorum scelerum satelles, homo omnium audacissimus, Flaccum consulem, cui legatus ierat, apud Nicomediam occidit;

ac mox arrepto exercitu Mithridatis filium ex Asia ad Miletopolin fugat, stationem regis inuadit ipsumque Pergamo pellit fugientemque insecutus apud Pitanam obsedit, et profecto [*]( AVCTORES § 7 usque ad extinctae sunt Eutrop. 5, 6, reliqua Liuiana sunt lib. ut uid. 82 § 8 Liuius 82 § 9 —§ 11 Liuius 82 et 83 ) [*]( 1 interfecta uix decem milia om. D || x PR || comperta R*D 2 metridates D || LXX PR 3 subsidio L n quinquaginta] LD \' L PR; quindecim ex Eutropio corr. Fabricius sh 4 diogenis L diugenua D || archelei R\' (a 4) || trucipatus D 5 extincte D 6 xx PR || militum] milete ∗∗∗∗|| (circ. 5 litt. eras.) D 7 syllae LPR syUe D n impl- JBb || insatiabilis L 8 todidemque (i in ras. ampliore) P U flumine D || negata D 9 metridatis D 10 prin ∗cipes B 11 mile D || sexcentos R4 aex centus D || ita om. D 12 epbesi LD ephesii (ii in ras.; fuerit iũ) P 13 smyrnei PRD smyrnes L H calophonii L aulo funi D 14 gallianique R || metridatis D || archilaam D 15 doce eno L || sylla LPRD || phimbria L 17 ι̃e.rat (ptmCta add. m. 3) L || aput L || ∗∗nicomediam B nicomidiam D 18 mitridates PaR1 (-is PbR2) metridatis B || mili. topolim LPRD 19 stationemque PR 20 fugientem que (que ex quae) R || secutus L )

359
cepisset, si L. Lucullus ciuilibus discordiis curam reipublicae praetulisset eumque mari coartare obiecta classe uoluisset.

inde Fimbria Iliensibus iratus, a quibus pro Sullanae partis studio obiectu portarum repulsus uidebatur, ipsam urbem Ilium, antiquam illam Romae parentem, funditus caede incendioque deleuit. sed eam Sulla continuo reformauit. idem Fimbria apud Thyatiram cum ab exercitu Sullae obsideretur, desperatione adactus in templo Aesculapii manu sua interfectus est.

Fannius et Magius de exercitu Fimbriae profugi Mithridati sese adiunxerunt: quorum hortatu Mithridates cum Sertorio per legatos in Hidpaniam missos foedus pepigit. Sertorius ad eum M. Marium firmandi foederis causa misit: quem rex apud se retentum breui ducem fecit in locum Archelai, qui se ad Sullam cum uxore liberisque contulerat.

Marius et Eumachus duces a Mithridate aduersus Lucullum missi, magno exercitu breui congregato cum P. Rutilio apud Chalcedonam congressi sunt eumque cum plurima exercitus ipsius parte ceciderunt.

Lucullus Mithridatem Cyzicenos obsidontem fossa cinxit eumque quod faciebat pati [*]( AVCTORES § 12 et § 18 Liuius 93 § 14 — § 18 Liuius 94 (§ 16 sq. cf. Seruius ad Aen. 9, 716: Liuias in libro nonagesimo quarto Inarimem in Maeoniae partibus esse dioit, ubi per quinquaginta milia terrae igni exustae sunt; ubi inaryme codex Par. 7929, idem tamen in praccedd. inarimem, Georgio Thilone teste) ) [*]( 1 coepisset L c∗episset B || lucinus PRD || luculus PR || ciuilius D || reip- L 2 pertalisset P pretulisset (re m ras. m. ut uid. 4) R 8 fimbriam D || ayllana LPRD || aliensibusR1 (i 3) 5 illam] illi D || parententem D 6 sylla LPRD 7 thiatyram LP thiatiram JB tyatiram D, Thyatira corr. fsh || syllae LPR sillae D 8 desperationS P || escolapii L ascuiapii D aesculatpi (Bed t del.) P aeecula pi R 9 fannius (fan radendo in fl mut.) D fanine R 10 methridati D || adiuncxerunt (c er.) R || ortatu PR\' (corr. R1) hotatu D || metridates D 11 ser turio (er in ras. 2 uel 3 litt. m. 1) D 12 serturius D || m̄. L marcum PRD 13 rex} sex D 14 archelai (alt. a m ras.) B || aea Pa || syllam LPRD 15 eumachis D || methridate D 16 luculum R1 || congregatus D || publio (u m ras. m. 1 D) PRD 17 apud (quasi nom. propr. esset) L || calchedonam (h erasa in R) LPRD 18 part∗e (er. a) R || caeciderunt LPD et a. ras. R || locullus D || mitridatae r add. m. 2) P mitridate (ae in en m. X) B metridatem D || cyxecinos L ciyiicenos P 19 cincxit D et a. ras. R )

360
conpulit atque ad ipsos Cyzicenos, ut bono animo essent, nuntium misit unum ex militibus nandi peritum: qui duobus utribus suspensus mediam ipse regulam tenens plantisque subremigans septem milia passuum transmeauit.

Mithridates inopia laborans partem copiarum instructam armis domum abire praecepit: quam Lucullus excipiens uniuersam disperdidit, nam amplius quam quindecim milia hominum tunc interfecisse narratur.