Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

inde in Graeciam transiit iussitque Pompeium, qui uictus a Caesare exercitum bellumque reparabat, cum paucis ad se uenire. Pompeius fugiens a Titio et Furnio Antonianis ducibus saepe terrestri naualique bello uictus et captus ac post paululum interfectus est.

Caesar Illyricum Pannoniam partemque Italiae bellis subegit ac domuit; Antonius Artabanen Armeniae- regem proditione et dolo cepit: quem argentea catena uiactum ad confessionem thesaurorum regiorum. coegit, expugnatoque oppido, in quo conditos esse prodiderat, magnam uim auri argentique abstulit.

qua elatus pecunia denuntiari bellum Caesari atque Octauiae, sorori Caesaris , uxori suae, repudium indici iussit et Cleopatram sibi ex Alexandria occurrere imperauit.

ipse Actium ubi classem constituerat profectus, cum prope tertiam partem remigum fame absumptam offendisset, nihil motus remi, inquit, modo salui sint; nam remiges non deerunt, quoad Graecia homines habuerit.

Caesar ducentis [*]( AVCTORES § 2 et § 8 Liuius 131 (cf. Periocha) § 4—§ 12 Liuius 132 ) [*]( 1 temtauit PD 2 effugerit] LPR effugeret Dv effugeret ałs effugerit Z || tnnc L || regionum G2b || inpeditua PR1 (imp- R3) 8 est] esset G2a || plurimique v 4 dedirunt D || greciam B grecia D || transiit ante uers. add m. 1 D 5 inssit quae (iussi in ras. m. 1) D 6 se uenire] reum ire D || a titio] attio D 7 tito PR || farnio L n antunianis D 9 yllyricam P ylliricum B || ac] LD et PRv 10 artabanen] PRD arbatanen L artunden Periochae cod. Nas. || arminiae D 11 coepit R1 || cathena L ∗∗catena P || uictum RaDa 12 thessaurorum D 18 prodiderant R1 || abstullit P 14 caesaria D || adque PR1 || octauiae (i s. I. m. 1) D 15 indici.. P indieci D || cleopartrani D 16 ipsi (i fin. e. e. 1) D || accium D 18 absumptam] L absumtam DGv adsumptam (d in ras. ex b) 8. s. R2 ablatam PR1 WX2Z consumptam T || inquid R1 19 ealai (ai ex uis) P 20 graeciam. L gracia RD || ducentis tregenta D ducentis · xxx · L ccxx PB )

415
triginta rostratis nauibus a Brundisio. in Epirum profectus est. Agrippa nero praemissus a Caesare, multas onerarias naues frumento atque armis graues ab Aegypto Syria Asiaque ad subsidium Antonio uenientes cepit peragratoque Peloponnensium sinu Mothonam urbem ualidissimo Antoniano praesidio munitam expugnauit.

inde Corcyram cepit; fugientes nauali proelio persecutus profligauit multisque rebus cruentissime gestis ad Caesarem uenit. Antonius defectu et fame militum suorum permotus bellum maturare instituit ac repente instructis copiis ad Caesaris castra processit et uictus est.