Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Caesar sexto imperator appellatus et quartum ipse cum M. Licinio Crasso consul Brundisium uenit; ibi orbis terrarum praesidia diuisis legionibus conposuit; inde in Syriam profectus, mox Pelusium adiit, ubi ab Antonianis praesidiis ultro susceptus est.

interea Cornelius Gallus praemissus a Caesare quattuor legiones, quas Antonius apud Cyrenas praesidii loco constituerat, suscepit in fidem atque inde Parethonium, primam Aegypti a Libyae parte ciuitatem, uicto cepit Antonio -ipsumque continuo apud Pharum uicit.

nonna equestre aduersus Caesarem bellum iniit; in eo quoque miserabiliter uictus aufugit. kalendis Sextilibus prima luce Antonius cum ad instruendam classem in portum descenderet, subito uniuersae naues ad Caesarem transierunt; cumque unico praesidio spoliatus esset, trepidus [*]( AVCTORES § 13—§ 21 Liuius 133 (ad § 18 etiam Psyllos-exsugere cf. Sueton. Aug. 17) ) [*]( 1 e] in h || mile (1 s. s. m.1) D || antuuius D 2 partem L partae P 4 pelosium L || parethoniumque] LPR parethominumque D Paraetoniumque corr. fh 5 pauerunt D || sexto] LPRDς sextum v 6 quartum] LPR1v quarto R2Dς || marco PBD || consul (1 radendo ex ł) B 7 brundisium] LR2D branditium R1 bruditium P || ibique v 8 composuit R3 om. D || peloaium D 9 ubi] ibi D || ab om. PB || antunianis D 10 cor. nilius D || quattuor (t prior s. s. m. 1) D IIII PR 11 antunius D 12 adque PaR1 ||, parthonium L parethomium D par athoniam∗ (honiam, fort. t quoque, in ras.; pone m litt. 1 uel 2 erasae) P parathoniam (v m. 2) B || primum L prima D || a] ac R2 || lybiae PB libiae D 18 partem (m del.) L parte∗ (e ex a m. 3, erasa e 9) B || uicto (o mutata sed al. m. restituta) B uictur D || coepit LD cępit a. r. B || antonio (o fin. in v corr. sed ab al. m. restituta) B || contenuo R1 14 tharum (t s. s.) P ptharum (corr. m. 2) B pharum parthum D || antunius D || equestrem PR (m er. in B) 15 kalendia] klendis D 16 antunius D 18 esse D )

417
se cum paucis recepit in regiam.

deinde inminente Caesare turbataque ciuitate idem Antonius sese ferro transuerberauit ac semianimis ad Cleopatram in monumentum, in quod se illa mori certa condiderat, perlatus est.

Cleopatra postquam se ad triumphum seruari intellexit, uoluntariam mortem petens, serpentis, ut putatur, morsu in sinistro tacta bracehio exanimis inuenta est, frustra Caesare etiam Psyllos admouente. qui uenena serpentum e uulneribus hominum haustu reuocare atque exsugere solent.

Caesar Alexandria, urbe omnium longe opulentissima et maxima, uictor potitus est. nam et Roma in tantum opibus eius aucta est, ut propter abundantiam pecuniarum duplicia quam usque ad id fuerant possessionum aliarumque rerum uenalium pretia statuerentur.