Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
et tamen horum omnium malorum initium superbia est: inde exarserunt bella ciuilia, inde iterum pullularunt. non ergo iniusta caedes est eorum, qui eam iniuste consectantur, si ambitionis aemulatio per ipsos atque in ipsis et agitur et punitur, donec qui detrectauere collegium, discant ferre [*]( AVTORES § 7 fabulae ferunt (cf. § 8 poetarum commenta et legenda pueris) ) [*]( 1 ipsa D || cum om. D 2 consumtas P || recidiua (ua in ras.) P 8 germinant] siminant D || magna] mala L || contime tentibus D 4 uictus D || ciuilis] ciuili D || a om. D || ciuilibus D 5 caede... unius P1 caedem∗∗unius P 6 certum (tum s. s. m. 1) D || perem∗tus (erasa p) P 7 possit L || cathenaLR1 8 malorum] aliorum D 9 supplicatur L supplecatur D || uindicate D 10 mediam D || quosdam PRD ||use∗uis∗e P 11 serpentes LD || e quibus om. R1 ||competans R2 12 terrae emerserint B || pugnandum D 13 prustrauerunt D II equidem] PRDG1 et quidem Lfsh || fixerunt R1 16 fecundatisD || puerised D || exspectanda L expectanda PRD 18 unde R1 ||pollularunt L pullularunt| (I pr. in ras. m. 2, fort. ex e, unt ilico m. 1 ex ũ) B 19 cedis L code D || consecrantur L consequantur 0 20 imolatio D || adque PR1 21 detrectauere (alt. e in ras. m. 2) B || colligium R1 )
sed ad tam salubrem humilitatis doctrinam magistro opus est. itaque opportune conpositis rebus Augusti Caesaris natus est Dominus Christus, qui cum in forma Dei esset, formam serui humiliter adsumpsit, ut tunc demum aptior fieret humilitatis institutio, quando iam per totum mundum poena superbiae omnibus esset exemplo.
Anno ab Vrbe condita DCCX interfecto Iulio Caesare Octauianus, qui testamento Iuli Caesaris auunculi et hereditatem et nomen adsumpserat idemque, qui postea rerum potitus Augustus est dictus, simul ut Romam adulescens admodum uenit, indolem suam bellis ciuilibus uouit.
nam, ut breuiter coaceruationem malorum explicem, bella ciuilia quinque gessit : Mutinense Philippense Perusinum Siculum Actiacum. e quibus duo, hoc est primum ac nouissimum, aduersus M. Antonium, secundum aduersus Brutum et Cassium , tertium aduersus L. Antonium, quartum aduersus Sex. Pompeium, Cn. Pompei filium, confecit.
Antonius a senatu hostis pronuntiatus [*]( AVCTOTES Un. 6 qui cum-7 adsumpsit Pauli Ep. ad Philipp. 2, 6 d 7 cap. 18 § 1 Eutropius 7,1 exceptis anni numero (000 fere ac nono Eutr.) et ex Liuio 117 sumptis his auunculi atque Romam... uenit § 2 bella et q. s. Suetonius Aug. 9 § 3-§ 6 interfecit Liuius 118 et 119 ) [*]( 1 sammaq (q i. e. quae m. 1 in ras., ex jm F) D 4 salubri D || humilitatem (em in is corr.) L 5 oportune (-ę a. r. B) PB oportunae D ||compositis PR || augustucaesaris (0 ilico ex s) D || caesaris] LPRDςZ caessaris tempore H caesaris temporibus c 7 assumpsit R3 adsumsit P || ut om. L || fleret] fleret et PR1 ||institutio (to del.) P 8 iam (i ex t) P || mundum) orbem L solus9 exemplum D 10 septingentensimo (-tissimo D) decimo LD 11 testam R2 testamentum (sed -tũ in -to corr. R2) R2D ||iuli] PR1 iulil LR2D || heriditatem D 12 assumpserat R2 adsumserat P || potitu] potine D 13 adulicens D 15 explicem (plic 8. s. m. 2) L 17 ac] et υ || aduersum D || m̄ (s. e. marcum) L marcum PRD ||*antunium D 18 aduersum (priore loco) D (idem. in seqq. bis adnersus) 19 lucium PD lutium B ||antanium D || sertum LPRD ||gnei PRD om. (fine uersus) L 10 antunius D )
Pansa primo ueniens exceptus insidiis, inter suorum clades ipse quoque pilo graruiter uulneratus ab eodem uulnere interpositis diebus est mortuus. Hirtius auxilium collegae ferens magnas Antonii copias uasta strage deleuit. Caesar catenus castra custodiit.
secunda aduersus Antonium pugna magnae utrimque strages actae sunt. namque tunc ibi Hirtius consul occisus est, uictus fugit Antonius, Caesar uictoria potitus est, cui D. Brutus de coniuratione occisi Iuli Caesaris confessus preces paenitentiae fudit.