Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Pompeius castellum quoddam propinquum mari, quod Marcellinus tuebatur, euertit praesidiaque Caesaris, quae ibidem morabantur, occidit. Caesar Torquatum legionemque unam, ut expugnaret, adgressus est.

hoc periculo sociorum Pompeius cognito omnes eo copias contraxit: in quem se ilico Caesar omissa obsidione conuertit. Torquatus autem e uestigio prorumpens auersum insecutus est.

ita Caesaris milites ancipiti perioulo territi ipso Caesare frustra obsistente fugerunt. Pompeius uero Caesaris quoque testimonio uictor persequentem reuocauit exercitum. quattuor milia militum Caesaris, centuriones uiginti et duo, equites Romani conplures in eo proelio caesi sunt.

Caesar inde citato agmine per Epirum in Thessaliam perrexit; Pompeius cum maximis copiis secutus bellumque commissum est.

itaque instruitur [*]( AVCTORES § 18—§ 27 Liuius 111, ex quo etiam § 21 Caesaris testimonium (B. Ciu. 3, 73) commemoratur(ad § 23—§ 27, inprimis § 23 cf. Etttrop. 6, 20 et 21) ) [*]( EXPILATORES 1 apud Dyrr.— 6 occidit compilauitcomm. Bern,. Lucani 6, 1 6 Caesar—17 secutuscompilauit comm. Bern. Lucani 6, 285 17 instruitur—p. 400, 6 copia compilauit comm. Bern. Lu- cani 7, 460 ) [*]( 1 dyrracium (corr. m. 2) P dirratium B 2 auxilium L || uenerunt L || quo. (erasa d uid.) B 8 frustra obsidione solus L || cincxti a. ras. B || ipei RD || XV P XU R qumdeclm D; sedecim Florus 4, 2 § 39, stadia 1200 [120 coni. Sch⍳ocigh.] indicat Appianus, B. ciu. 2, 61 || | milia (a in bus corr. m. 1 aut 2) L milibus PRD; millium c || passuum LPBD 4 praestuens R1 5 quondam D || marcellnus R1 7 una D || expugnaret et L || aggressus R3 8 sotiorum R1 (-ci- 8) || truit RR 10 prorũ∗pens (er. p; ~ m. 1) D erumpens PR 11 frustra ipso caesáre L solus 12 quoque] a quoque D 13 IIII PR 14 centyriones L || XX PR || et duo] LPR duo Dv ||equitis D equitesque v || r̄. L 15 conpluris D cο̃∗plures (cõ ex con m. 8) B || aaeoi D || ci∗∗tato (er. ui) D 16 tessaliam PR 17 secutus est D )

400
utrimque acies. Pompeius octoginta et octo cohortes triplici ordine locauit: fuerunt autem peditum quadraginta milia, equites in sinistro cornu sescenti, in dextro quingenti, praeterea reges multi, senatores equitesque Romani plurimi, absque leuium armaturarum magna copia.

Caesar similiter octoginta cohortes triplici ordine disposuit , cui fuerunt minus quam triginta milia peditum, equites mille.

uidere ibi et gemere erat contractas Romanorum uires in campis Pharsalicis ad occisionem mutuam constitisse, quas si concordia rexisset, nulli populi, nulli reges ferre potuissent.

prima congressione equitatus Pompei pulsus sinistra latera nudauit. deinde cum diu utrimque dubia sorte caederentur atque ex alia parte Pompeius inter hortandum diceret parce ciuibus nec tamen faceret, ex alia uero Caesar hoc faceret, quod urgeret dicens miles, faciem feri, tandem uniuersus Pompei fugit exercitus, castraque direpta.

sunt. caesa sunt in eo proelio Pompeianorum quindecim milia, centuriones triginta et tres. hic exitus pugnae ad Palaeopharsalum fuit. Pompeius fugiens in ostio Penei amnis onerariam nauem nanctus in Asiam transiit. [*]( EXPILATORES 5 Caesar — 7 mille, 10 prima —17 tres compilauit comm. Bern. Lucani 7, 521 11 cum diu—16 castraque exacripsit Paulus 156 .157 18 Pompeius—p. 401, 1 uenit exscripsit comm. Bern. Lucanis, 33 ) [*]( 1 utrumque D || octogento et octo D LXXX et VIII (VIII ex VIIII P) PB 2 ferunt D || quatragenta D XL PR 8 sexcenti D DC PB || D PB 4 uenatores equitesque D senatoresque L. 5 ∗∗leuium B || LXXX PB 6 cui om. D || minns] LPR1D non minus R2v, cf. Eutrop. 6, 20 extr. 7 XXX. mil. L xxx mil. P XXX. mił. B 9 occidionem L || nullo populi L nulli popouli (sed 0 alt. del.) P 10 potuisset Ra || congressio D 11 pompei] LPRD || nadauit (corr. al. m.) R1 12 diu] duo D || utrique L || cederentur LP || adque PR1 14: hoc faceret] hoc faoeret et B 15 ferit D || pompei] LPRDB16 pompei annorum R1 17 xv milia PB || centyriones L || trigenta et tris D XXIII PB 18 paleopharslum LPRD 19 nactas B\' )

401