Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
quod ideo commemorandum putaui, quia hio sextus libellus usque ad Caesarem Augustum, de quo haec dicuntur, extenditur.
quodsi aliqui hanc luoidissimam rationem inritam putant, suisque dis potius adsignant, quos primum prudentia elegerint deinde praecipuo cultu inuitarint, ut sibi per eos amplissimum hoc pulcherrimumque imperium conderetur —
sic enim iactitant, quia ipsi optimo genere sacrorum emeruerint praecipuum deorum fauorem, quibus ademptis uel praetermissis discesserint omnes
- adytis arisque relictis
- Di, quibus imperium hoc steterat —
unde, quamuis reuerentia sanctitatis tuae multa fortissime uerissimeque disseruerit, tamen et mihi locus exigit, ut pauca subiciam.