Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
deinde ut m magno silentio ac pace latissima inoffense et celeriter noui nominis gloria et adnuntiatae salutis uelox fama percurreret uel etiam ut discipulis eius per diuersas gentes euntibus ultroque per cunctos salutis dona offerentibus obeundi ac disserendi quippe Romanis ciuibus inter ciues Romanos esset tuta libertas.
quod ideo commemorandum putaui, quia hio sextus libellus usque ad Caesarem Augustum, de quo haec dicuntur, extenditur.
quodsi aliqui hanc luoidissimam rationem inritam putant, suisque dis potius adsignant, quos primum prudentia elegerint deinde praecipuo cultu inuitarint, ut sibi per eos amplissimum hoc pulcherrimumque imperium conderetur —
sic enim iactitant, quia ipsi optimo genere sacrorum emeruerint praecipuum deorum fauorem, quibus ademptis uel praetermissis discesserint omnes
- adytis arisque relictis
- Di, quibus imperium hoc steterat —
unde, quamuis reuerentia sanctitatis tuae multa fortissime uerissimeque disseruerit, tamen et mihi locus exigit, ut pauca subiciam.
si Romani colendo deos emeruerunt fauorem deorum [*]( AVCTORES § 10 cf. Augustinus C. D. 4, 9 § 11 adytiasteterat Vergilius Aen. 2, 351 aq. ) [*]( 1 credidissent (n deleta P, n s. s. m. 1JB) PB || deo PR || crederet LRa crediderent D 2 in om. L II inoffensae LPash inoffensa D 3 oeleriter (pr. e in ras. m. 3, ex ae 9) B || aɴnuntiate (ɴ ex d et ę ex e m. 3) R adnuntiati D || felox Pa 4 percnrrit D 5 abeundi P2RD 6 di∗serendi (er. 8) B II romania] romams D || romanos] f. L 7 commemorando D 8 libellus (li s. s. m. 1) B om. D II cessarem D || agostam D 9 dicun∗tur P || rationeS D 10 ir.ritam (er. i) D irritam PB || diis PB || signant PB || primo D 12 per om. D || concederetur fort. Portensis ante corr. teste Grubitzio (non Florentini; errat Hauerk.), edd. 1510 et 1542 14 praecipoim Pa || adeptis R1D 17 de D dii PB II steterit (pone e pr. extat r littera inchoata) D 18 sanct.-19 diss. om. L 18 ∗∗sanctitatis (s in ras. et ti prius 8. s. m. 2) B || fortissime uerissimeque] fortissimeque D || fortissimę a. ras. B 19 di∗seruerit (er. s) B disserit D 20 deos] ds· L II emerunt P emerumt (-nit f) R1 )
an Amulius auns, qui exposuit ad necem? an pater, qui incertus fuit? an Rhea mater stupri rea? an Albani parentes, ipsa quoque ab initio Romani nominis germina persequentes ? an tota Italia, quae per quadringentos annos, dum audere potuit, excidio eius inhiauit ?
non, inquiunt, sed di ipsi, quia se colendos sciebant, futuros custodiere cultores. ergo praescii sunt.
si praescii sunt, cnr hoc imperium inter tot annorum saecula eo potissimum tempore ad summam potentiae arcem perduxerunt, quo ille nasci inter homines atque adgnosci ut homo uoluit, post cuius nomen et ipsi pro nihilo contempti sunt et cum uniuerso mundo etiam illi, quos ipsi prouexerant, cucurrerunt?