Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

sed humiliter obrepsit, inquiunt, et latenter intrauit. latentis et humilis unde tam celebris fama, tam indubitata fides, tam manifesta potentia? signis quibusdam et uirtutibus mentes hominum superstitione sollicitas cepit et tenuit. at haec si homo potuit, di magis posse debuerunt.

an quia ille hanc potentiam a Patre sibi traditam praedicabat, peruentum est aliquando ad intellegentiam illius [*]( AVCTORES g 11 Amulios cf. 2, 4 § 3 ) [*]( 1 collendo D || ut om. P1R1 (s. 8. m. 2 in PR sed deinde erasum in R) || romolus D 3 collendo D || amullius D || qui. B que D || nicem La 4 an∗∗pater (eras. te ut uid.) R || anrhea (n ex r m. 2, r ex t 9 m.- 2) B anmea (mea erasum) D || rea] rhea L 5 abbani D || per germana sequentes L 6 italiam D || quadringentus D cccc PR 7 dii P dί́ί́ (ii cum ras. m. 2, ex ũ ?) B 8 sciebat (corr. m. 3) L\' || futurus R1 || custodire L 9 praescii sunt si om. D || praescii sunt] praesciis (is, an is ?, eras.) D 10 tempora D 11 quo] LZ1h quo se PBZfs quod D; cf. § 19 || inter homines atq; agnusci I (ter-ag in ras. m. 1, nusci pone uers. m. 1) D || adque LP1R1 || agnosci PBD 12 post] PBDv per L 13 contemti P contenti D 14 obprepsit D obressit R1 15 latanter R1 || caelebris (a er.) R 16 manifestata D || quibusdam (dam 8. s. m. 1) B 17 hominem D || saperatitucione D || Bullitas D (-as in -a s corr.) D 18 c∗epit R || ad PR || di in di* corr. L dii (i fin. radendo ex e 9 D) PRD 19 an] haec D 20 peruentũ (Q ex us) P || ∗ad B || intellegentiam (in s. s. m. 1) R intelligentia D )

353
noti et ignoti Dei, quam adprehendere, ut dixi, nemo nisi per ipsum potest? nec quisquam potest, nisi qui toto se perspecto ac despecto conuersus ad sapientiam Dei omnem quaerendi ratiocinationem transtulerit ad credendi fidem.

uerumtamen breuiter discutio: di isti, quos tantos ferunt, ut Romanam rempublicam et propitii prouexisse et auersi adflixisse uideantur, eo certe tempore, quod palam constat, quo nasci Christus uoluit et adnuntiari gentibus coepit deuotissime atque intentissime colebantur.

ita illi consulentes et sibi et cultoribus suis non potuerunt uel reprimere uel repellere superstitionem eius, propter quam spernendos se cultoresque suos destituendos uiderent? quamquam si ab inuitis, danda uenia nec deserendi fuerunt; si a uoluntariis, seruanda praescientia nec prius fuerant adiuuandi.