Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Omnes homines cuiuslibet uel sectae uel uitae uel patriae ita semper ad prospectum prudentiae naturali bono eriguntur, ut oblectamento corporis rationale mentis etsi non actu praeferant, indicio tamen praeferendum sciant. quae mens, ratione duce inlustrata, in medio uirtutum, quibus genuino fauore, quamuis uitiis inclinetur, adsurgit, scientiam Dei quasi arcem. porospicit. Deum enim quilibet hominum contemnere.
ad tempus potest,. nescire in totum non potest. unde quidam dum in multis Deum credunt, multos deos indiscreto timore finxerunt. sed hinc iam uel maxime cum auctoritate ueritatis operante tum ipsa etiam ratione discutiente discessum est.
quippe cum et philosophi eorum, ut de nostris sanctis sileam, dum intento mentis studio quaerunt sorutanturque omnia, unum Deum auctorem omnium reppererunt, ad quem unum omnia referrentur; unde etiam nunc pagani, quos iam declarata ueritas de contumacia magis quam de ignorantia conuincit, cum a nobis discutiuntur, non se plures deos sequi sed sub uno deo [*]( AVCTORES oap. 1 Orosius usus Augustini C. D., uelut 3, 25. 28.33 al. § 3 ef. Augustin. C- D. 8, 1 ) [*]( 1 uel sectae] sectae L 2 bonum D || erigumltur (sic u~̣ pro u~) L 3 ut om. L || rationali D || preferant R 4 praeferendo D || iaciant D 6 adsurgit (a in ras. m. 2, d in s 3) R || scientia D 7 contem.nere B 9 multis D || indescreto PaR1 || finxerunt (n pr. in ras.) R fl∗xerunt (er. n) D 10 bic L || autoritate D 11 eet om. fine uersus D 12 sic scɪs· L || intenti PR1 14 reppererunt] PR2 repperunt LaR1D || ad quem] atque D || referentur L referunt D 16 quam] quem Pa 17 seq. R1 aeq R2 seque D )
restat igitur de intellegentia ueri Dei per multas intellegendi suspiciones confusa dissensio, quia de uno deo omnium paene una opinio est. hucusque humana scrutatio, etsi cum labore, potuit. at ubi ratiocinatio deficit, fides subuenit.