Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Gracchus per gradus, qui sunt super Calpurnium fornicem , detracto amiculo fugiens ictus fragmento subsellii conruit rursusque adsurgens alio iota clauae cerebro inpactae exanimatus est.

ducenti praeterea in ea seditione interfecti eorumque corpora in Tiberim proiecta sunt; ipsius quoque Gracchi inhumatum cadauer extabuit. orta praeterea in Sicilia.

belli seruilis contagio multas late infecit prouincias. nam et Minturnis CCCCL serui in crucem acti et Sinuessae ad quattuor milia seruorum a Q. Metello et Cn.

Seruilio Caepione oppressa sunt; in metallis quoque Atheniensium idem tumultus seruilis ab Heraclito praetore discussus est; apud Delon etiam serui nouo motu intumescentes oppidanis praeuenientibus pressi sunt, absque illo primo Siciliensis mali fomite, a quo istae uelut scintillae emicantes, diuersa haec incendia seminarunt.