Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Mithridates tunc siquidem, rex Parthorum sextus ab Arsace, uicto Demetrii praefecto Babylonam urbem finesque eius uniuersos uictor inuasit. omnes praeterea gentes, quae inter Hydaspen fluuium et Indum iacent, subegit. ad Indiam quoque cruentum extendit imperium.