Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Igitur Fabius consul contra Lusitanos et Viriatum dimicans Bucciam oppidum, quod Viriatus obsidebat, depulsis hostibus liberauit et in deditionem cum plurimis aliis castellis recepit. fecit facinus etiam ultimis barbaris Scythiae, non dicam Romanae fidei et moderationi, exsecrabile. quingentis enim principibus eorum, quos societate inuitatos deditionis iure susceperat, manus praecidit.