Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Isdem consulibus Viriatus in Hispania genere Lusitanus, homo pastoralis et latro, primum infestando uias deinde uastando prouincias postremo exercitus praetorum et consulum Romanorum uincendo fugando subigendo maximo terrori Romanis omnibus fuit.
siquidem Hiberum et Tagum, maxima et diuersissimorum locorum flumina, late transgredienti et peruaganti C. Vecilius praetor occurrit: qui continuo caeso usque ad internecionem paene omni exercitu suo uix ipse [*]( AVCTORES § 1—6 Liuius 52 (ad § 1—4 cf. Periocha, Florus 2, 17 § 15 et 16, Eutropius 4, 16) ) [*]( EXPILAТORES 21 C. Vecilius—p. 284, 8 cum compilauit Paulus 86 not. ) [*]( 1 commune asiae atque cnropae om. D || europe R 8 completa R 4 al picem B 5 flammisque (f ex q corr. m. 1) L 6 deruti L 10 adque RaD || metella D 18 corynthium L || et om. L || corynthia L 15 hisdem LRD || uiriatus] LRD 18 subigendo (littera G lunula eius inferiore ut saepius euanida cum c esse uideretur, i m. 9 s. scripsit) L subigendo (i in ras. et g 8. s. al. m., ex g ut uid. B 19 fuit omnibus h 21 g. L gaius RD; sextus B || Vetilius (Vetulius in textu ed. 1582 f) fh || occurrit L || qui (i ex e ?) B 22 ad 8. 8. al. m. in R || internitionem (i alt. in e al, m.) R internecionem (in et i m. 2) D || pene LaRb )
deinde C. Plautium praetorem idem Viriatus multis proeliis fractum fugauit. pos etiam Claudius Vnimammus cum magno instructu belli contra Viriatum missus quasi pro abolenda superiore macula turpiorem ipse sunt infamiam.
nam congressus cum Viriato uniuersas quas secum deduxerat copias maximasque uires Romani amisit exercitus. Viriatus trabeas fasces ceteraque insignia Romana in montibus suis tropaea praefixit.
Eodem tempore ccc Lusitani cum mille Romanis in quodam saltu contraxere pugnam, in qua LXX Lusitanos, Romanos autem cccxx cecidisse Claudius refert;
et cum uictores Lusitani sparsi ac securi abirent, unus ex his longe a ceteris segregatus cum, circumfusis equitibus pedes ipse deprehensus unius eorum equo lancea perfosso ipsius equitis ad unum gladii ictum caput desecuisset, ita omnes metu perculit, ut prospectantibus cunctis ipse contemptim atque otiosus abscederet.