Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
iterum in Phocide uicisset — quorum priore bello occisa esse xx\' milia, secundo VII milia caesa Claudius historicus refert, Valerius et Antias in Achaia pugnatum et xx milia Achaeorum cum duce suo Diaeo cecidisse confirmant, Polybius Achiuus quamuis tunc in Africa cum Scipione fuerit, tamen, quia domesticam cladem ignorare non potuit, semel in Achaia pugnatum Critolao duce adserit, Diaeum nero adducentem ex Arcadia militem ab eodem Metello praetore oppressum cum exercitu docet;