Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Metellus multis proeliis fatisatus, per deuia oberrans, hostem mora fatigabat, donec Pompei castris consociaretur.

Pompeius contracto apud Palantiam exercitu Lauronem ciuitatem, quam tunc Sertorius oppugnabat, frustra conatus defendere uictus aufugit.

Sertorius superato fugatoque Pompeio Lauronem captam cruentissime depopulatus est; reliquum agmen Lauronensium, quod caedibus saperfuerat, miserabili in Lusitaniam captiuitate traduxit.

Pompeium autem, hoc est ilIum Romanorum ducem, a se uictum fuisse gloriatus est, quem magna praeditum fiducia ad hoc bellum non pro consule sed pro consulibus Roma misisset.

fuisse tnnc Pompeio triginta milia peditum, mille equites Galba scribit, Sertorium autem sexaginta milia peditum, octo milia equitum habuisse commemorat.

postea nero Hirtuleius cum Metello congressus apud Italicam Baeticae urbem uiginti milia militum perdidit uictusque in Lusitaniam cum paucis refugit.

Pompeius Belgidam, nobilem Celtiberiae urbem, cepit. Sertorius deinde cum Pompeio congressus decem milia militum eius interfecit; ex alio cornu uincente Pompeio [*]( AVCTORES § 5 — § 9 Liuius 90 aut 91, insertis § 8 non pro consule — misisset quae sunt Ciceronis De imp. Pompei 21 § 62 § 10 Liuius 91 § 11 Pompeius — cepit Liuius 92 aut 91 || Sertorius - § 12 Liuius 92 ) [*]( 1 oberrens Pa 2 donec] donec do D || pompei] LBD pompeii P || consotiaretnr R1 3 contranctu D || aput P1 || palantiam] LPR palentiaD; Pallantiam fsh || laurorem D 4 serturius D || defendere conatus L || defendere uictus om. D 5 aut fugit D || serturius D || lacirone D || capta D 6 cruentissime (en ex corr. add.) P || seliquom D || laurnensiumD 7 mirabili R1 II lusitamiam L lusitaauia RD 8 transduxit PBD 9 fuisse uictum L 10 fiduciae D U consule] consulD 11 mi∗sisset (er. s) B || trigenta D xxx PR 12 mtile] mile D || ∗equites B Q serturium. D || sexagenta D LX PR 18 octo] ym P ∙VIIII∙ (sic) B || equitum∗∗∗∗ P qquitum a. ras. B 14 uero om. L || hirtuleius (n alt. ex 0 2) B H aput P1 || italiea D. || beticae LPRD 15 niginta D xx PB || mU P || militum] peditum D || uictusque in) uictusquae D || lusitania D 16 belridam] LPRD; Segidtm fsh; ef. Corp. Inser. Lat. 2 n. 988 || colthiberiae PRa 17 c∗epit B || serturius D || pompeio (pom add. m, 2) P -pom peio (om in ras, m. 1) D || decim D 18 alia R1 || uincente] aim faciente uincenteque B* )

342
tantundem paene ipse perdidit.

multa inter eos praeterea proelia gesta sunt. Memmius, quaestor Pompei idemque uir sororis eius, occisus est. Hirtulei fratres interfecti. Perpenna, qui se Sertorio iunxerat, comminutus est.

postremo ipse Sertorius decimo demum anno belli inchoati isdem quibus et Viriatus suorum dolis interfectus finem bello fecit Romanisque uictoriam sine gloria dedit; quamuis Perpennam postea pars exercitus eius secuta sit: qui a Pompeio uictus cum uniuerso exercitu suo interfectus est.