Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
multa inter eos praeterea proelia gesta sunt. Memmius, quaestor Pompei idemque uir sororis eius, occisus est. Hirtulei fratres interfecti. Perpenna, qui se Sertorio iunxerat, comminutus est.
postremo ipse Sertorius decimo demum anno belli inchoati isdem quibus et Viriatus suorum dolis interfectus finem bello fecit Romanisque uictoriam sine gloria dedit; quamuis Perpennam postea pars exercitus eius secuta sit: qui a Pompeio uictus cum uniuerso exercitu suo interfectus est.
ciuitatibus nero cunctis ultro ac sine mora per deditionem receptis, duae tantum restiterunt, hoc est Vxama et Calagurris: quarum Vxamam Pompeius euertit, Calagurrim Afranius iugi obsidione confectam atque. ad infames escas miseranda inopia coactam ultima caede incendioque deleuit.
percussores Sertorii praemium ne petendum quidem a Romanis esse duxerunt, quippe qui meminissent antea Viriati percussoribus denegatum.