Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

ac non potius omnibus notum sit, una cunctos pace compositos atque eadem salute securos uictos uictoresque pariter communi exultasse laetitia, at etiam in tantis totius imperii Romani prouinciis urbibus ac populis uix paucos aliquando extitisse, quos iusta ultio inuito etiam uictore damnarit?

et, ut uerbis uerba non onerem, non temere dixerim, tantam uel in bello saltim extinctam modo fuisse gregariorum militum manum quanta tunc caesa est in pace nobilium.

Igitur Bulla mortuo Lepidas, Marianae partis adsertor, aduersus Catulum Sullanum ducem surgens, rediuiuos bellorum ciuilium cineres suscitauit. bis tunc acie certatum est; plurimi Romanorum, iam ipsa paucitate miserorum et adhuc illo furore insanientium, caesi sunt.

Albanorum ciuitas, obsidione oppugnata atque excruciata fame ultima, miserabilium reliquiarum deditione seruata est; ubi tunc Scipio, Lepidi filius, captus atque occisus est. Brutus in cisalpinam Galliam fugiens persequente Pompeio apud Regium interfectus est.