Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

haec sunt nostrorum temporum bona: quae in totum uel in tranquillitate praesentium uel in spe futurorum uel in perfugio communi non habuere maiores, ac per hoc incessabilia bella gesserunt, quia, mutandarum sedium communione non libera, persistendo in sedibus suis aut infeliciter necati sunt aut turpiter seruierunt. quod clarius promptiusque ipsis ueterum gestis per ordinem explicitis aperietur.