Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Porcius Cato consul Marianas copias habens cum aliquanta strenue gessisset, gloriatus est, C. Marium non maiora fecisse, et ob hoc, cum ad lacum Fucinum contra Marsos bellum gereret, a filio C. Marii in tumultu belli quasi ab incerto auctore prostratus est.

C. Gabinius legatus in expugnatione hostilium castrorum interfectus est. Marrucini Vestinique Sulpicio legato Pompei persequente uastati sunt. Popaedius et Obsidius, Italici imperatores, ab eodem Sulpicio apud flumen Teanum horribili proelio oppressi et occisi sunt.

Pompeius Asculum ingressus praefectos centuriones cunctosque principes eorum uirgis cecidit securique percussit, seruos praedamque omnem sub hasta uendidit, reliquos liberos quidem sed nudos et egentes abire praecepit; et cum de hac praeda opitulationem aliquam in usum stipendii publici senatus fore speraret, nihil tamen Pompeius ex ea egenti aerario contulit.

namque eodem tempore cum penitus exhaustum esset aerarium et ad stipendium frumenti deesset expensa, loca publica quae in circuitu Capitolii pontificibus auguribus decemuiris et flaminibus in possessionem tradita erant, cogente inopia uendita sunt et sufficiens pecuniae modus, qui ad tempus inopiae subsidio esset, acceptus est.

equidem tunc in sinus ipsius ciuitatis [*]( AVCTORES § 25—§ 27 Liuius 76 (§ 25 cf. Pertocha) § 28 ut uid. et § 29 Orosius ) [*]( 1 portius B 2 Btrenuaegisset B 3 g- L gaium PBD II non] sic no- D 4 latam Ra || facinum R focinum D || g. L gai PR ga D 6 g. L gaius PRD II A. (Aurelius cod. Nas.) Per. II gaainins L 7 sulpitio BD || pompei] LPSD 8 popedius L1PR pompedius L\'D; poppaedias Periochae codex Naz. || obsedius D 9 sulpitio R || aput P* II teanum] GN theanum LPRD; corruptum uid. ex aternum 11 centyriones L II caecidit PR 13 ∗egentes (er. a P) R || abirQ o. raa. R 15 pablicis (sed s del.) P publici (i fin. add. m. 1 ex corr.) D II fores pellfore sperat D 16 ea om. D || egentia L ∗egenti R 17 paenitus PRaD 18 deesset frumenti D II capitalii D 19 flãminibus (* eras.) R || posaionem D 20 sufugiens P sufficiens (ic m. 2, ex et?) B 21 paecaniae P p.ecuniae B paeconiae D 22 equidem] LPR (e pr. in ras. ex & m. 2 R) et quidem Dfrsh II tunc in] tinlcen D II sinum h )

327
euersarum omnium urbium nudatarumque terrarum abrasae undique opes congerebantur, cum ipsa Roma turpi adigente inopia praecipuas sui partes auctionabatur.

quamobrem consideret tunc tempora sua, cum quasi inexplebilis uenter cuncta consumens et semper esuriens cunctis urbibus, quas miseras faciebat, ipsa miserior nihil relinquens nihil habebat et stimulo domesticae famis ad continuationem bellicae inquietudinis trudebatur .

Isdem temporibus rex Sothimus cum magnis Thracum auxiliis Graeciam ingressus cunctos Macedoniae fines depopulatus est tandemque a C. Sentio praetore superatus redire in regnum coactus est.

Anno ab Vrbe condita DCLXII nondum finito sociali bello Romae primum bellum ciuile commotum est, eodemque anno Mithridaticum bellum etsi minus infame non tamen minus grane coeptum est.

equidem de Mithridatici belli spatio uarie traditum est, utrum abhinc primum coeperit an tunc praecipue exarserit, maxime cum alii triginta alii quadraginta annos [*]( AVCTORES § 30 Liuius 76 (cf. Periocha) cap. 19 § 1 usque ad Mithridaticum Eutropius 5, 4 (cf. Oros. 6, 1 § 29) § 2-§ 8 obseruabatur Liuius 77 (§ 3.4.6—8 cf. Periocha; § 2 cf. Oros. 6, 1 § 28 sqq) ) [*]( EXPILATORES 18 Romae—commotum est adhibuit Paulus 113, 5.6 ) [*]( 1 omnium om. L 2 congregabantur LD || rama L || adigente (a in ras. scr. sed tamquam ad turpi pertineret) P |adigente (a m. 2 in ras.) R addicente D 3 praecipuas (u in ras. m. 2) R || sui in ras. m. 1 D || considerat Pb 9 hisdem LPBD 10 greciam BD || machedoniae LPR1 11 g. L gaio PD gio Ra || sentio om. D 12 coatus R1 13 ANnum D || • sescentensimo • LX • mo • socundo • L sexcentissimo sexagissimo secundo D || nondam] n5 dom D || sotiali R1 14 rom.e (er. a) R rume D || ciuile bellum PR || commotus P1 15 mitridaticum PR metridaticum D || minus tamen L 16 equidem] LPRD (E m. 2 in ras., ex e ut uid. R) et quidem fsh || methriaatici L mitridatici PR metridatici D || uariae P uarię a. ras. B om. D 17 traditum (tra in ras. paullo latiore statim facta) D || praecipu∗e (er. a) R 18 maxim∗e (er. a) R || triginta alii om. D || xxx PR || quadragenta D XL PR || annis PRD )

328
gestum ferant. sed quamuis isdem gesta temporibus perplexis coaceruata malis exarserint, a me tamen speciatim, etsi breuiter, singula proferentur.

Marius, Sulla consule et contra Mithridatem in Asiam cum exercitu profecturo, in Campania tamen propter socialis belli reliquias consistente, adfectauit septimum consulatum et bellum suscipere Mithridaticum.

quo Sulla cognito inpatiens reuera iuuenis intemperataque ira percitus cum quattuor legionibus primum ante Vrbem consedit, ubi Gratidium Marii legatum quasi primam uictimam belli ciuilis ocoidit, mox Vrbem cum exercitu inrupit, faces ad infiammandam Vrbem poposcit. omnibus metu abditis, per Sacram uiam cito agmine in forum uenit.

Marius cum permouere nobilitatem, inflammare plebem, equestrem denique ordinem perarmare aduersus Sullam frustra adtemptasset, postremo seruis spe libertatis et praedae ad arma sollicitatis, nequiquam repugnare ausus, tandem in Capitolium concessit. sed cum eo Sullanae cohortes inruissent, magna suorum caede diffugit.

ibi tunc Sulpicius Marii collega seruo suo prodente prostratus est; seruum uero ipsum, quod hostem indicauerat, manumitti, quod uero dominum prodiderat, saxo Tarpeio deici consules decreuerunt.

Marins fugiens cum persequentum [*]( 1 ferant (ra in ras.) B referant h || hisdem LPRD || temporibus gesta v 3 per sengala D || fproferentur ( prior f ddeta) P || aylla LPBD || consulet contra L consale (con ex cum) et contra P 4 mithridatem (utrum -e~, i. e. en, an -e~, i. e. em, sit dubium est) L mitridatem PB metridatim D || profecturo (-ro∗∗∗ B) cum exercitu PR 5 sotialis R1 || consiBtentem D || affectauit PB effectauit D 6 mitridaticum (cum in ras. al. m. B) PB metr- D 7 sylla LPBD || impatiens (im in ras., t ex c al. m.) B || intemparataque (a radendo in e) B 8 percitus (p) i. e. per m. 1, soluit m. 2) P 10 irrupit B7 11 meta om. L || abditis] addictis R2 12 citato R2Dfsh || marias cum] mariorcum D 13 ∗equestrem B 14 syllam LP2RD yllam P1 || temptassit D 15 seruispe L 16 nec quid quam D || pugnare PB || cacpitolium (c altera del.) P capitulium D 17 eo] in eam B* || syllanae LPR2 syllane B1 sillane D || irruissent JB* || suorum] seruorũ (eruoril in ras. al. m.) |∗∗∗∗∗∗∗ B 18 solpicius D 20 proderat D || tarp. deici] tar podeci D 21 fugiens ex corr. add. m. 1 P || peraequentium PB )

329
instantia circumsaeptus esset, in Minturnensium paludibus sese abdidit; e quibus infeliciter luto oblitus ignominioseque protraetus, turpi autem spectaculo Minturnas deductus contrususque in carcerem percussorem ad se missum solo uultu exterruit.

deinde lapsus e uinculis in Africam transfugit sollicitatoque ex Vtica filio, ubi in custodia obseruabatur, continuo Romam regressus Cinnae consuli societate scelerum coniunctus est.

igitur ad profligandam uniuersam rempublicam exercitum sibi in quattuor partes diuiserunt. tres siquidem legiones Mario datae, parti copiarum Cn. Carbo praepositus est, partem Sertorius accepit, ille scilicet Sertorius, iam hic ciuilis belli incentor et particeps, qui etiam hoc finito aliud post in Hispania bellum excitauit, quod per multos! annos maximis Romanorum cladibus traxit. cetera nero exercitus portio Cinnam secuta est. porro autem Cn.

Pompeius, qui a senatu cum exercitu arcessitus, ut reipublicae opitularetur, et diu sese nouarum rerum aucupatione suspenderat, contemptus a Mario, uel Cinna ad Octauium alterum consulem sese contulit et mox cum Sertorio conflixit.

infelicem pugnam interuentus noctis diremit; sescenteni ex utrae parte milites trucidati sunt.

postera die cum permixtim corpora ad sepulturam discernerentur, miles Pompeianus fratris sui, quem ipse interfecerat, corpus adgnouit: in concursu enim utrique cognitionem [*]( AVCTORES § 8 Romam — § 13 Liuius. 79 exceptis iwprimis his g 12 quamuis sqq. Orosianis ) [*]( 1 instantia] insania PB II cironmseptus PRD || myntnrnensium L myrtirnensium P myrtyrnensium B 2 abdidit e] abdijte D || E m. 2 in ras., ex e ? R II oblitas loto D II prostratus PB* 3 myrtirnM PB 4 percursorem La 5 afriga D 6 in] Lh is PRDv 7 cinna tunsolu D II cinae R1 || iunctus D 8 remp-L 9 quatuor P 10 gn- L gneus PBD II carpo B om. L 11 serturius D II hic] LPRfs binc Dh 12 aliut P* 14 cętera a. ras. B II uere D || cinam R1 16 gn. L gneus PRD \' 16 aooersitos PB arcersitus D II reip- L || dius es|qrenouarumD 17 contenptus D contemtus P 19 cum] contra D U serturio D 20 dirimit P II sescenteni] P sexcenteni sed x in ras. m. 2 B sexcentem (o ilico ex t) D sescenti L 21 postera antem fah || permixtim] LbPRbD permiztam La permixtum Ra; permixta 0 23 agnouit PBD || in concursu] incursu D )

330
uultus galea, considerationem furor ademerat; quamuis parum sit culpae circa ignorantiam, ut uideatur nescisse de fratre quem non ambigitur scisse de ciue.

itaque uictor uicto infelicior, ubi et fratris corpus agnouit et parricidium suum, exsecratus bella ciuilia ilico pectus suum gladio transuerberans simulque lacrimas et sanguinem fundens super fraternum sese cadauer abiecit.