Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Marius manipulatim plebe descripta alterum consulem cum praesidiis in colle disposuit, ipse portas communiuit. in foro proelium commissum est; Saturninus a Marianis foro pulsus in Capitolium confugit; Marius fistulas, quibus eo aqua deducebatur, incidit.
bellum deinde in aditu Capitolii horridum satis actum est, multi circa Saufeium et Saturninum caesi. Saturninus palam clamitans, Marium auctorem esse omnium molitionum suarum, contestatus est;
cum autem ipse Saturninus et Saufeius et Labienus cogente Mario in curiam confugissent, per equites Romanos effractis foribus occisi sunt. C. Glaucia extractus e domo Claudii trucidatus est.
Furius, tribunus plebi, bona omnium publicanda decreuit. Cn. Dolabella, Saturnini frater, per forum holitorium fugiens, cum L. [*]( 1 dampnatus Ra 2 idem] is idem R || memium B ni emium D mammium L 3 orat subitus D 4 publium PRD || metium PbR meum P* II satallitem R2 || comminutum PRD 5 reip. L reipublice PR II populoq̄. r (sic) L 6 adcommodato PR1D 7 immiscuit R2 8 orationes (uel -is) |edauit L1 (corr. m. rec.) || se̢dauit R* || ausibus PR || con∗∗∗∗tionem (er. posi F) B 10 manipulatim (im w ras.) P || describta PD 11 conminuit L comminnit D 12 cũmissũ R1 13 capitalium D II aquam ducibatur D 14 deinde (d pr. in ras. m. 2, ea: D ?) R II capitulii PR1 capitulio D || horrendum (dum in ras. ampliore P, n s. s. m. 1 R) PR 15 sanfeum PR 17 m.alitiarum (ar ex on m. 2) B || ipsi D 18 fugissent D 19 ∗equites R || g- L gaius PRD || claucia D 20 e] est D || claudis L || trucidatus est] occisus est D || furus Da || trib. L 21 plebis PbR2D || gn- L gneus PRD 22 foram D || hiliturium D U lamo PD lutio B )
tunc Cato atque Pompeius rogationem de reditu Metelli Numidici totius Vrbis gaudio promulgarunt: quae ne perficeretur, Marii consulis et Furii tribuni plebi factionibus intercessum est.