Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
hostes binis castris atque ingenti praeda potiti noua quadam atque insolita exsecratione cuncta quae ceperant pessum dederunt;
uestis discissa et proiecta est, aurum argentumque in flumen abiectum, loricae uirorum concisae, phalerae equorum disperditae, equi ipsi gurgitibus inmersi, homines laqueis collo inditis ex arboribus suspensi sunt, ita ut nihil praedae uictor, nihil misericordiae uictus adgnosceret.
maximus tunc Romae non solum luctus, uerum etiam metus fuit, ne confestim Cimbri Alpes transgrederentur Italiamque delerent.
Isdem temporibus Q. Fabius Maximus filium suum adulescentem, rus relegatum, cum duobus seruis parricidii ministris interfecit ipsosque continuo seruos in pretium sceleris manumisit. die dicta Cn. Pompeio accusante damnatus est.