Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
iam tertia dies et nullum undecumque suffragium, dira undique mortis facies obiciebatur: tandem Marius consul forti desperatione spei uiam fecit, uniuerso simul agmine prorupit e uallo campoque sese simul et proelio dedit.
et cum iterum circumfusi hostes non solum agminis extrema laniarent, uerum etiam media excussis procul telis caederent turbatosque Romanos insuper etiam aestus solis, intolerantia sitis, mortis circumstantia usque ad extremum desperationis defetigaret, subito notum illud Romanorum aduersus Afros tempestatum imbriumque suffragium caelo missum insperatae saluti fuit.
siquidem repentina pluuia sitientibus Romanis et aestuantibus refrigerium potumque praebuit, porro autem Numidis hastilia telorum, quae manu intorquere sine ammentis solent, lubrica ac per hoc inutilia reddidit;
scuta etiam, quae elephanti corio extento atque durato habilia [*](1 in nno romani D H roman<i>| 8 || pedites] LSPB equites peditesque T equites (-tis D) in unum pedites DGZh, interpolata ex Sal- lustio Iug. 97 § 5 n In(t)erl capedinem 8 intercapidinem LPR\'D 2 (tanti) pericn(li) 8 || interae(niens d)edit e(a)d(e)m poster(a) d(i)e 8 II pos*tera D 3 be(ll)i S 1 facie(s) enunpel(r)e S || strictum milis gladium D || s<tr>ic|<t>o S 4 no(o) ualeb<at> (emina)s en(im ia)culis repe<lle>| desinit S || et minus D || repellabatur D 5 poterant] LPRD (t fin. in ras. P, at ex t statim corr. D) poterat v || uelotior R || p<sequendũ equis inclaserant) (quae inclusi in ras. angustiore scr. sunt m. 1) D 6 eque**s P *eques R || post dies m. 2 illnx 8. s. B 7 obicibatur D 8 cons R 9 agmine] agi inne D || cãṗpo que (corr. m. 1) D || sese] ee D 12 cederent L || aestusolis LPBD 13 circumstanciae D 14 defetigaret] LP1R1 defitigarit D defatigaret P2R2 defatigarent B rec. ut uid. m., v || nutum illo D 15 aduersos R1 || afros (f ex g ut uid.) P || caelum D 19 sine in ras. ampliore P || admentisolent D || ammentis] L a*|mentis (er. m) B amentis PD 20 scua (t post u 8. s.; a ex u corr. ut uid.) L || elefanti L || adque LP1R1 )