Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
caput Gracchi excisum consuli adlatum est, corpus ad Corneliam matrem Misenum oppidum deuectum est. haec autem Cornelia, Africani maioris filia, Misenum, ut dixi, prioris filii morte secesserat. bona Gracchi publicata sunt; Flaccus adulescens in robore necatus est; ex factione Gracchi ducenti quinquaginta in Auentino caesi fuisse referuntur.
Opimius consul sicut in bello fortis fuit ita in quaestione crudelis. nam amplius tria milia hominum suppliciis necauit, ex quibus plurimi ne dicta quidem causa innocentes interfecti sunt.
Isdem temporibus Metellus Baleares insulas bello peruagatus [*]( AVCTORES § 1 Liuius 60, ) [*]( 1 dimicauit in ras. m. 1 P || graccus PR 2 auccesserat D 3 laetoriretentus (rire in ras. m. 1) D || letorii L laetoris PR1 r (equire) laor in mg., deinde lictoris in textu R* || anceps incipit S || agitaretu//l (r fm. euanuit) S 4 opio (fuisse potest opimio) | S 5 pater] frater S || aedem] eadem S 6 priuatum Sa || desiluissent] SPR2 diesiluissent L disiluissent D desoluissent R1 || obiecesaent (o in ras. al., e alt. in i corr. 1m.) R 7 graticio L cratitio R || confusi 1) n graccus PR || se pro L 8 percunctibus P1 || aegrę R1 || snbliciMum (er. ni wid.) P sublicium plicium B 9 ni L || prebnit 8 10 capud SPR1 || gracci PR || consul L || allatum SPR 11 missenum D || est om. D 12 maloris (1 in I corr.) P || ut dixi] scil. Liuius (cf. Grubitz p. 29); del. h || post pr. f. mortem h || fili S 13 gracci PR || puplicata Ra || aduliscens PRD (u in o m. 2 P, i m e m. rec. R) 14 gracci PR || ducenti quinquagenu D ccLta S •CCL• P CC•L• R 15 uentino La || inauen desinit S || fuisse om. Dv || sicut incipit S 16 questione (fori. qnęstione fuit S) SR || Namplius sic S || amplius quam v 17 millia (sic) D || suppluis R1 || necauit (u in ras. m. 2) B || ne] nec D 18 quidam Ra 19 hisdem LBPRD || ualeares PR1 balearis D ) [*]( v ) [*]( 20 )
Gnaeus quoque Domitius proconsule Allobrogas Gallos iuxta oppidum Vindalium grauissimo bello uicit, maxime cum elephantorum noua forma equi hostium hostesque conterriti diffugissent: xx milia ibi Allobrogum caesa referuntur, tria milia capta sunt.