Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Scio aliquantos post haec deinceps permoueri posse, quod uictoriae Romanae multarum gentium et ciuitatum strage crebrescunt. quamquam , si diligenter appendant, plus damni inuenient accidisse quam commodi. neque enim parui pendenda sunt tot bella seruilia, socialia, ciuilia, fugitiuorum, nullorum utique fructuum et magnarum tamen miseriarum.