Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Xanthippus tam audacis facti conscius rerum instabilium mutationem timens ilico ex Africa migrauit in Graeciam.

Igitur Aemilius Paulus et Fuluius Nobilior consules audita captiuitate Reguli et clade exercitus Romani transire in Africam cum classe trecentarum nauium iussi Clipeam petunt. eo confestim Carthaginienses cum pari classe uenerunt; nec differri potuit nauale certamen.

centum et quattuor naues Carthaginiensium demersae, triginta cum pugnatoribus captae, praeterea triginta et quinque milia militum ex ipsis caesa sunt; Romanorum autem nouem nauibus depressis mille centum periere. milites. consules apud Clipeam castra posuerunt.

duo Hannones imperatores Poenorum eo rursus cum magno exercitu [*]( AVCTORES § 5- § 9 Liuius 18 (cf. Eutr. 2, 22 et ad % 8 Periocha) ) [*]( 1 xantippum (z ex c) R xant ipsum D || lacedem- (e pr. in ras. al. m.) R lacaedaem- D || regem] debuit ducem ut est in Periocha 2 lantippns (x ex c) R xantippis D 4 inseruit L 5 romanarum R1Gh male || xxx R || militum romanorum] L militum D romanorum Rv 6 in illa tunc om. D 7 D R || et s. u. add. a m. 1b in L 9 karth- R || xantippus RD || tam audacia facti om. D || conscios L concius D 10 stabilium L || illico D || afriga D, 11 greciam B 12 et om. D || fuluius] fabius R2 13 romani] roma D || afrigam D 14 nani niam D || clipeam] L clypeam R clepeam D || eo] & B 15 karth- R || differri in ras. m. 1 D deferri L 16 c et IIII. R || karth- B 17 tregenta D xxx R || practeria R* 18 triginta et quinque] L xxx & u- R tregenta et quinque D 19 vim R || nanibusl B H -I-C. R 20 clipeum], LD clypeam R 21 ponorum La || rursum R )

232
conuenerunt proelioque commisso nouem milia militum perdiderunt.

sed — ut tunc apud Romanos numquam diuturna felicitas erat et qualescumque successus magnis continuo malorum molibus obruebantur — cum Romana classis ad Italiam praedis onusta remearet, infando naufragio euersa est: nam de trecentis nauibus ducentae uiginti perierunt, octoginta uix abiectis oneribus liberatae sunt.

Hamilcar dux Poenorum cum exercitu in Numidiam Mauretaniamque missus postquam hostiliter cruenteque in uniuersos egit, cur Regulum libenter suscepisse dicerentur, mille argenti talentis et uiginti milibus boum reliquos condemnauit; principes autem omnium populorum patibulo suffixit.

Tertio anno — sicut semper indomitus furor cito periculorum obliuiscitur — Seruilius Caepio et Sempronius Blaesus consules ducentis sexaginta nauibus in Africam transgressi uniuersam oram maritimam, quae circa Syrtes iacet, depopulati sunt atque in superiora progressi captis euersisque ciuitatibus plurimis ingentem praedam ad classem deuexerunt.