Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
ilico unanimiter naues primum in quibus uenere succendunt, ne qua spes refugiendi foret; dein cum omnia in quae direxisset prosterneret, uillas castellaque incenderet, Hannonem quendam cum triginta milibus Poenorum obuiam habuit. quem cum duobus milibus suorum interfecit; ipse autem duos tantum in eo bello perdidit.
qua pugna et Afrorum animis incredibiliter fractis et suorum in inmensum auctis urbes castellaque expugnat, praedas ingentes. agit, hostium multa milia trucidat.
castra deinde ad quintum lapidem a Carthagine statuit, ut damna rerum opulentissimarum uastationemque agrorum et incendia uillarum de muris ipsius urbis specularentur.
adicitur praesentibus malis tristior fama. nam et apud Siciliam deletus cum imperatore Afrorum exercitus nuntiatur, quem reuera incautum ac paene otiosum Andro Agathoclis frater oppresserat.
hoc per totam [*]( AVCTORES § 28-§ 32 Iustinus 22, 6 § 10]; 7 § 1--8 sed additis ab Orosio § 32 crudele—praebnit ) [*]( 1 cinczissent Ra || agathoclen] L agathoclS R agaethoclem D 2 regin D 3 siracusas D || a s. s. a m. 1 aut 2 in] R || carthaginiensibus (ni in ras. m. 1) D karth- R 4 instructo L instructu∗ (er. m?) R 7 transit ed. 1542 flsh] || qd (q ex q) R 8 qd (q al. m. ex %) R || in quibus om. L 9 incendunt v (cum Iustini codd.) || dehinc Dv 10 cum omnia] cnmmnnia La || quae] q; R1 || direxissent Ra || prosternerent Ra || castellas que D 11 incenderent Ra || treginta D xxx R 12 obniam] L obuium aRDv|| duobus] cf. Ruehl l. l. p. 37 14 afr.orum (parua ras.) R || immensum D 15 castella D 16 ostium R1 17 a om. D || karthagine R carthaginem D || dampna. Ra 18 uastationemque] uastitatemque Iustini codices 19 adicetur D 21 pene Rb poene D 22 androj LRD (sic Orosius male intellecto Iustino 22, 7 § 2 qui memorat casu ablatiuo; Antander corr. Fabricius h || agathocles R1 || frater om. L )
sed postquam in unum exercitus et castra iunxerunt, per Agathoclen blandimentis et insidiis circumuentus occisus est.
Carthaginienses contractis undique copiis in bellum exarsere. quibus Agathocles habens secum Afellae copias congreditur, eosque magno utriusque exercitus sanguine et graui proelio superat.
hoc certaminis discrimine tanta desperatio inlata Poenis est, ut, nisi in exercitu Agathoclis orta seditio fuisset, transfugiturus ad eum Hamilcar dux Poenorum cum exercitu fuerit. ob quam noxam in medio foro iussu Carthaginiensium patibulo suffixus crudele spectaculum suis praebuit.
deinde cum post mortem Agathoclis Carthaginienses Siciliam instructa classe uastarent, a Pyrrho rege Epiri ab Italia arcessito terrestri naualique certamine saepe superati, nouissime ad Romana bella conuersi sunt.
Pro dolor, legantne ista de ueteribus, qui de recentibus conqueruntur? immo legunt et ea non aequitate sed aemulatione coniciunt.