Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

conserto proelio uicere Romani: ubi iam tunc Carthaginienses, quamuis nondum hostes adiudicati, uinci tamen a Romanis se posse senserunt.

Sequenti anno magnam uiacemm suorum partam seueritas Romana concidit.

nam aduentante dudum Pyrrho octaua legio diffidens Romanae spei, nouum scelus ausa Reginenses omnes, quibus subsidio praeerat, interfecit, praedam sibi omnem atque ipsum oppidum uindicauit.