Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

consules igitur quamuis aliquantam muri partem quassatam machinis diruissent, tamen a Carthaginiensibus uicti ac repulsi sunt : quos fugientes Scipio repulso intra muros hoste defendit. Censorinus in Vrbem rediit. Manlius omissa Carthagine ad Hasdrubalem arma conuertit.