Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Igitur in Hispania Sergius Galba praetor Lusitanos citra Tagum flumen habitantes cum uoluntarios in deditionem recepisset, per scelus interfecit; simulans enim de commodis eorum se acturum fore, circumpositis militibus cunctos inermes incautosque prostrauit. quae res postea uniuersae Hispaniae propter Romanorum perfidiam causa maximi tumultus fuit.