Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
ita lucidissime patet, quia simili impudentia mentiendi, qua occisorum hostium numero adiicitur, sociorum quoque amissorum damna minuuntur uel etiam omnino reticentur.
Igitur Sempronius Tuditanus in Hispania citeriore bello oppressus cum omni exercitu Romano interfectus est;
consul Marcellus in Etruria a Bois oppressus magnam partem exercitus perdidit; cui postea Furius alter consul auxilio accessit: [*]( AVCTORES § 10 Liuius 33, 25 (cf. Periocha) excepto omni, quod Orosius more suo addidit § 11 Liuius 33, 36 et 37 ) [*]( EXPLILATORES 19 consul―p. 262, 2 delenerunt exscripsit Paulus 71 ) [*]( 1 trhacas B || macedonas] LR2 machedonas R1 macedones Dv || yllyrios B illirios D 2 ei] eius D || bello. (er. 8 F) R 8 machedonee R1 || miserunt D || uɪɪɪ·mil· L octo milia D || ostium B 4 u̅. milia L quinque milia D || XL· milia L quadraginta milia D 5 xxxɪɪ (11 simillim. litterae u) milia B XXX · dno mil- L tregenta duo milia D 6 scribtorum L || falacia Da fallatia Ra 7 adcumulare\' RaD 9 si om. D || qualiscumque (s 8. s., m. fort. 1) L 10 quodsit L 12 uel nullos uel] nullospuel sed p deleta L 18 quia] LRD quod v || inpudentia RD 14 haec hostium numero adicitur sociorum om. L || numerus R2D 15 sotiorum R1 || dampna. R1 || haec uel etiam omnino reticentur add. ita mg. m. ut uid. 1 B 16 omnino ex omnium corr. L 17 semproneus D || spania. D1 ispania D\' || ceteriore LD1 19 a bois] RD1К2 a boiia GBv a boizis ut uid. D\' ab ipso L (item AK1Mb) 20 potet D )
L. Valerio Flacco M. Porcio Catone consulibus Antiochus rex Syriae bellum contra populum Romanum struens in Europam transiit ex Asia.
tunc etiam Hannibal propter excitandi belli rumores, qui de eo apud Romanos serebantur, exhiberi Romam a senatu iussus, clam ex Africa. profectus ad Antiochum migrauit: quem cum apud Ephesum inuenisset cunctantem, mox in bellum inpulit.
tunc etiam lex, quae ab Oppio tribuno plebi lata fuerat, ne qua mulier plus quam semunciam auri haberet neue uersicolori uestimento nec uehiculo per Vrbem uteretur, post uiginti annos abrogata est.
P. Soipione Africano iterum T. Sempronio Longo consulibus, apud Mediolanium decem milia Gallorum caesa, sequenti autem proelio undecim milia Gallorum, Romanorum uero quinque milia occisa sunt.