Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Anno ab Vrbe condita DXLVI bellum Punicum secundum finitum est, quod gestum est annis decem et septem. cui Macedonicum continuo successit, quod Quintius Flamininus consul sortitus post multa et grauissima proelia, quibus Macedones uicti sunt, pacem Philippo dedit.